The Pymander in Latin

PIMANDER I-XIV


MERCVRII TRISMEGISTI LIBER DE POTESTA
TE ET SAPIENTIA DEI PER MARSILIVM FICI
NUM TRADVCTVS AD COSMVM MEDICEM.

Tu quicunque es: qui haec legis. siue grammaticus: siue orator: seu philosophus: aut theologus: scito. Mercurius Trismegistus sum: quem singulari mea doctrina & theologica: aegypti prius & barbari: mox Christiani antiqui theologici: ingenti stupore attoniti admirati sunt. Quare si me emes: & leges: hoc tibi erit commodi: quod paruo aere comparatus summa re legentem uoluptate: & utilitate afficiam. Cum mea doctrina cuicunque aut mediocriter erudito: aut doctissimo placeat. parce oro: si uerum dicere non pudet: nec piget. Lege modo me: & fatebere non mentitum: sed si semel leges rursum releges: & caeteris consules: ut me emant: & legant. Bene Vale.

Argumentum Marsilii Ficini florentini in Librum Mercurii Trismegisti: ad Cosmum Medicem Patriae Patrem.

[e]O tempore: quo Moyses natus est: floruit Athlas astrologus Promethei physici frater: ac maternus auus maioris Mercurii: cuius nepos fuit Mercurius Trismegistus. Hoc autem de illo scribit Augustinus: quamquam Cicero atque Lactantius Mercurios quinque per ordinem fuisse uolunt: quintumque fuisse illum ab aegyptiis [Lücke im Text für ägyptischen Namen]:a graecis autem Trismegistus appellatus est. Hunc asserunt occidisse Argum: aegyptiis praefuisse: eisque leges ac litteras tradidisse. Litterarum uero characteres in animalium arborumque figuris instituisse. Hic in tanta hominum ueneratione fuit: ut in deorum numerum relatus sit. Templa illius numinis constructa quamplurima. Nomen eius proprium: ob reuerentiam quandam pronunciare: uulgo ac temere non licebat. Primus anni mensis apud aegyptios nomine eius cognominatur: oppidum ab eo conditur: quod etiam nunc graece nominatur [Lücke im Text für "Hermopolis"] id est Mercurii ciuitas. Trismegistum uero inter maximum nuncuparunt: quoniam & philosophus maximus: & sacerdos maximus: & rex maximus extitit. Mos enim erat aegyptiis ut Plato scribit: ex philosophorum numero sacerdotes: ex sacerdotum ceotu regem eligere. Ille igitur quemadmodum acumine atque doctrina: philosophis omnibus antecesserat: sic sacerdos inde constitutus sanctimonia vita: diuinorumque cultu: universis sacerdotibus praestitit: ac demum adeptus regiam dignitatem: administratione legum rebusque gestis superiorum regum gloriam obscurauit: ut merito ter maximus fuerit nuncupatus. Hic inter philosophos primus: physicis ac mathematicis ad diuinorum contemplationem se contulit. Primus de maiestate dei: demonum ordine: animarum mutationibus sapientissime disputauit. Primus igitur theologiae appellatus est auctor. eum sequutus Orpheus secun [a ii recto] das antiquae theologiae partes obtinuit. Orphei sacris initiatus est Aglaophemus. Aglaophemo successit in theologia Pytagoras quem philolaus sectatus est diui Platonis nostri praeceptor. Itaque una priscae theologiae undique sibi consona secta ex theologis sex. miro quodam ordine conflata est exordia sumens a Mercurio. a diuo Platone penitus absoluta. scripsit autem Mercurius libros ad diuinarum rerum cognitionem pertinentes quamplurimos in quibus proh deus immortalis quam archana misteria quam stupenda panduntur oracula. nec ut philosophus tantum. sed ut propheta saepenumero loquitur. canitque futura. Hic ruinam praeuidit priscae religionis. hic ortum nouae fidei. hic adeuntum Christi. hic futurum iudicium: resurrectionem saeculi. beatorum gloriam supplicia peccatorum Quo factum es. ut Aurelius Augustinus dubitauerit. peritia ne syderum an reuelatione demonem. multa protulerit. Lactantius autem illum inter sibillas. ac prophetas connumerare non dubitat. E multis denique Mercurii libris. duo sunt diuini praecipue unus de uoluntate diuina. alter de potestate & sapientia dei. Ille Asclepius hic Pimander inscribitur. Illum Apuleius platonicus latinum fecit. Alter usque ad haec tempora restitit apud graecos. At nuper ex Macedonia in Italiam aduectus: diligentia Leonardi pistoriensis docti: probique monachi ad nos peruenit. Ego autem cum tuis exhortationibus prouocatus: e graeca lingua in latinam conuertere statuissem aeuqum [sic] offere putaui. Cosme foelix: ut nomini tuo opusculum dedicarem. Nam cuius ipse adiurus opibus: librisque affatim refertus studiis graecis incubui: eidem studiorum graecorum me decet offere primitias. Neque fas erit: dicare cuiquam nisi ipse esset: cui dicatur: pietate: sapientia: potentia: reliquis omnibus ante celleret. Est autem: ut ad scripta Mercurii descendamus huius libri titulus pimander quoniam ex quattuor per [a ii verso] sonis quae in dialogo disputant primae Pimandro partes attribuuntur. Edidit uero librum aegyptiis litteris. idemque graecae linguae peritus graecis inde transferendo communicauit aegyptiorum mysteria. Propositum huius operis est de potestate & sapientia dei disserere. Cumque sint horum operationes geminae Quartum prima in ipsa dei natura permanet. Secunda porrigitur ad extrema. Et illa quidem mundum primae aeternumque concipit: haec uero mundum secundum temporalemque parit. De utriusque operationibus deque mundo utroque grauissima disputat. Quid dei potentias: quid sapientia: quo ordine intrinsecus concipiant: quo progressu exterius pareant. Praeterea quae producta sunt: quo se inuicem hereant. quo conueniant: quoue discrepent: quo denique pacto suum respiciant auctorem. Ordo autem uoluminis est: ut in libellos quatuordecim distinguamus: utque primae dialogi partes Pimandro dentur: Secundas teneat Trismegistus: Tertias Aesculapius: Quartum locum obtineat Tatius. Intendit ergo Mercurius in diuinis Aesculapium ac Tacium erudire. Diuina docere nequit qui non didicit. At humano ingenio quae supra natura sunt: inuenire non possumus. Diuino itaque opus est lumine ut solis luce solem ipsum intueamur. Lumen uero diuinae mentis numquam infunditur animae nisi ipsa: ceu luna ad solem: ad dei mentem penitus conuertatur. Non conuertitur ad mentem anima: nisi cum ipsa quoque sit mens. Mens uero non prius sit: quam deceptiones sensuum & phantasiae nebulas deposuerit. Hac de causa Mercurius modo sensus & phantasiae caligines exuit: in aditum mentis se reuocat. Mox Pimander id est mens diuina in hunc influit. Vnde ordinem rerum omnium: & in deo existentium: & ex deo manantium contemplatur. Demum quae diuino sunt numine reuelata: caeteris hominibus explicat. Is igitur est libri titulus: id propositum illius & ordo. Tu uero Cosme foelix lege foeliciter: ac diu uiue: ut & diu patria uiuat. [a iii recto]

[I.] Mercurii Trismegsti Liber de Potestate & Sapientia Dei e graeco in latinum traductus a Masilio Ficino Florentino ad Csomum [sic!] medicem patriae patrem: Pimander incipit.

c Vm de rerum natura cogitarem: ac mentis aciem
ad superna erigerem: sopitis iam corporis sensibus quemadmodum accidere solet iis: quo ob saturitatem: uel de fatigationem somno grauati sunt: subito mihi uisus sum cernere quendam immensa magnitudine corporis: qui me nomine uocans: in hunc modum clamaret. Quid est o Mercuri: quod & audire: & intueri desideras. Quid est quod discere atque intelligere cupis. Tum ego quisnam es inquam. Sum inquit ille Pimander mens diuinae potentiae: ac tu uide quid uelis: ipse uero tibi ubique adero. Cupio inquam rerum naturam dicere: deumque cognoscere. Ad haec ille. Tua me mente complectere: & ego te in cunctis quae operaris erudiam. Cum haec dixisset: mutauit formam & uniuersa subito reuelauit. Cernebam enim immensum quoddam spectaculum omnia uidelicet in lumen conuersa suaue nimium atque iucundum: quod intuentem me mirifice oblectabat. Paulo post umbra quaedam horrenda: obliqua reuolutione: subter labebatur in humidamque naturam migrabat ineffabili tum uultu exagitatam. Inde fumus quidam manus in sonitum erumpebat: ex sonitu uox egrediebatur: quam ego luminis uocem existimabam ex hac luminis uoce uerbum factum prodiit. Verum, hoc naturae humidae adstans eam fouebat. Ex humidae autem naturae uisceribus: sincerus ac leuis ignis protinus euolans alta perit: Aer quoque leuis spiritu parens: mediam regionem inter ignem & aquam fouiebatur Terra uero & aqua: sic inuicem commixtae iacebantur: ut terrae facies aquis obruta nusquam pateret. Haec duo deinde commota sunt a spi [a iii verso] ritali uerbo: quod eis superferebatur: aures eorum circumsonans. Tunc pimander ait: Aduertis quid sibi haec uisio uelit: Cognoscam inquam. Ait ergo Pimander. Lumen illud ego sum mens deus tuus: antiquior quam natura humida: quae ex umbra effulsit. Mentis uero germen uerbum lucens dei filium. Quid ergo inquam. Sic inquit. Cogita: quod in te uidet & audit uerbum domini, mens aut pater deus. Neque enim distant adinuicem: horum unio uitae est. TRISM. Gratias habeo tibi pimander. Verum in primis meditare lumen: atque cognosce. TRISME. Haec ubi dicta sunt: diu illum oraui: ut eius ideam ad me conuerteret. Quod cum ille fecisset: repente prospicio mea in mente lucem uiribus innumeris existentem: ornatum sine termino ignem: ui ingenti circumseptum: & in ipsa stabilitate dominantem. Haec ipse percepi per pimandri uerbum: quod me stupore attonitum sic iterum affatus est. Vidisti in mente primam speciem infinito imperio praeualentem: Eiusmodi quaedam mihi pimander. At ego illi Elementa nature unde manarunt: PIMANDER. Ex uoluntate dei: quae uerbum complexa pulchrumque intuita mundum: ad eius exemplar reliquum sui ipsius elementis uitabilibusque seminibus exornauit. Mens autem deus utriusque sexus secum ditate plenissimus uita & lux cum uerbo suo mentem alteram opificem peperit qui quidem deus ignis atque spiritus numen. Septem deinceps fabricauit gubernatores: qui circulis mundum sensibilem complectuntur: eorumque dispositio fatum uocatur. Connexuit dei uerbum ex elementis dei deorsum tenentibus: purum naturae artificium unitumque est opifici menti. Consubstantiale enim erat. Relictaque sunt elementa naturae deorsum cadentia sine ratione: ut sit tanquam sola materies. Mens quidem opifex una cum uerbo circulos continens acceleri rapacitate conuertens: suam ad se machinam flexit: eamque uolui a principio ad finem absque fine praecepit. Incipit enim illic semper ubi diffinit Horum profecto cunctorum circuitus quemadmodum ipsa [iiii recto] mens uoluit: ex elementis inferioribus animalia conflauit rationis expertia. neque enim praebuit rationem. aer uolatilia protulit: aqua uero natantia. Distincta quoque inter se sunt aqua & terra: cum immodum: qui menti placuerat. Terra postmodum animantia: quae intus habuerat: peperit: quadrupedia uidelicet serpentia: fera: agrestia. pariter atque domestica. at pater omnium intellectus uita & fulgor existens. hominem sibi similem procreauit. atque ei tanquam filio suo congratulatus est. pulcher enim erat: patrisque sui ferebat imaginem. Deus enim reuera propria forma nimirum delectatus. opera eius omnia usui concessit humano. Homo autem. cum considerasset in tempore suo rerum omnium procreationem: ipse quoque fabricare uoluit. Vnde a contemplatione patris: ad speram generationis delapsus est. Cumque omnium in se portantem haberet. opificia septem gubernatorum animaduertit. Hi autem humanae mentis meditatione gaudentes. singuli eorum proprii ordinis participem hominem reddire. Qui postquam didicit horum essentiam. propriamque naturam conspexit. penetrare atque rescindere iam exoptabat ambitum circulorum. uimque gubernatoris praesidentis igni compraehendere. Quiue arbitrium & potestatem omnium habuerat. in animantia mundi mortalia & ratione carentia per harmoniam emersit: atque exiliit penetrans ac resoluens potentiam circulorum. Ostenditque naturam: quae deorsum labitur. uelut pulchram dei formam. quam cum natura contueretur mira pulchritudine praeditam esse: actionesque omnes septem gubernatorum. atque insuper dei ipsius effigiem possideret. illi amore ingenti subrisit. utpote quae humanae pulchritudinis speciem in aqua specularetur. eiusdemque admirationem quandam in terra conspiceret. ille praeterea consecutus similem sibi formam in se ipso existentem: uelut in aquam amauit eam: secumque congredi concupiuit. Effectus e uestigio sequutus est: uoluntatem formamque carentem ratione progenuit. Natura illud in quod tota ferebatur amo [iiii verso] re complexa: illi penitus sese implicuit atque commiscuit. Quando causam solus homo ex uniuersis terrenis animantibus duplicis naturae censetur: mortalis quidem propter corpus: immortalis autem propter hominem ipsum substantialem. Immortalis enim est: cunctorumque arbitrium obtinet: caetera uero uiuentia quae mortalia sunt fato subiecta patiuntur. Non igitur harmonia superior obstitit: in harmoniam uero lapsus periclitatus seruus effectus est. Hic utriusque sexus foecunditate munitus: ab eo quam arborum & riuorum fons est: uigilque factus: ab eo qui est uigilans: continetur: atque eius dominationi subiicitur. TRISME. Post haec: mens inquam meae rationis: ipse es Tum Pimander. Id est inquit mysterium: quod in hanc usque diem. genus humanum latuit. Natura quippe homini sese immiscens: miraculum attulit: quod omnium miraculorum uincit admirationem. Nam cum septem illorum harmonia ipse iam fuisset imbutus ab eo: quem tibi paulo ante narraui: patre uidelicet atque spiritu natura ipsa non restitit. Quinimmo septem protinus homines peperit: septem gubernatorum naturas: masculini pariter ac foeminini generis compotes atque sublimes. At haec ipse sic intuli. O Pimander. ardenti desiderio nuper affectus sum: audire praeterea reliqua cupio. Quare: ne hic me deseras obsecro. Caeterum ille mihi. PIMAN. Sile. nondum enim primum sermone absolui. TRIS. Ecce iam taceo. PIMAN. Horum septem: ut dixi: generatio in hunc modum effecta est. Femina enim aer & aqua coeundi compos ex igne maturitatem: ex ethere sumpsit spiritum conglutinauitque natura corpora ad hominis speciem effinenda Non autem ex uita & luce: in animam mortemque processit. Vita quippe animam largita est: lux denique mortem. Talia profecto usque ad finem circuitus principiorum simul & generum. cuncta mundi sensibus membra manebant. Verum audi iam reliquum: quem summopere cupiebas sermonem. Explero demum circuitu: omnium: uolente deo. solutus est nodus. Nam cuncta utriusque [b recto] generis: animantia: una cum homine: dissoluuntur. Et mascula quidem ex parte: feminaeque similiter conficiebantur. Exemplo deus uerbo sancto clamauit: Pululate: adolescire: propagare:uniuersa germina: atque opera mea. Vos insuper: quibus mentis portio concessa est: genus recognoscite uestrum: uestramque naturam immortalem considerate. Amorem corporis: mortis causam esse scite: rerum omnium naturam discite. His dictis prouidentia per fatum armoniamque conflauit: mixtiones: generationesque constituit. Vnde cuncta sunt secundum genus proprium propagata. Demum qui seipsum congnouit: bonum: quod est super essentiam: consecutus est. Qui uero corpus amoris errore complectebatur: is oberrabat in tenebris mortis mala sensu parcipiens. Quod tamen delinquunt: ignorantes inquam ut ob eam causam immortalitate priuentur. PIMAN. Videris o Mercuri non satis intelligere quae audieris. TRISME. Et si nondum intelligere sim professus intelligo tamen ac memini. PIMAN Gratulor si que dicta sunt tenes. TRISME. Responde mihi queso Pimander: cur digni morte sint hi: qui in morte iacent: PI. Quia precessit proprio corpori tristis umbra: ex hac quidem natura humida. Ex hac uero corpus mundo sensibili constitur: ex hoc denique mors ipsa scaturiit. Num hoc tenes Mercuri: Tenes etiam qua de causa: qui seipsum congnoscit: transit in deum: ut dei uerbum tradidit. TRISME. Quoniam ex uita & luce constat omnium pater: ex quo natus est homo. PIMAN. Recte loqueris. Lux & uita deus est: & pater: ex quo natus est homo. Si igitur comprehenderis te ipsum ex uita ac luce compositum: ad uitam rusus lucemque transcendes Trisme. Haec ait Pimander. At ego. Adhuc mihi mens dicas oro: quonam pacto ad uitam ascendere queam: PI. Deus ipse mens iussit ut homo mentis particeps: seipsum animaduerteret. TRIS. Non ergo homines singuli mentem possident. PI. Recte dicis Mercuri. adsum enim [b verso] ego mens iis: qui boni: pii: puri: religiosi sanctique sunt: praesentiaque mea fert illis opem: adeoque ut statim cuncta dignoscant: patremque pacatum & propitium habeant. Itaque gratias agunt benedicentes pie & hymnis solemnibus collaudantes: concedunt sane corpus morti suae sensuum illecebras fastidiunt. upote qui clare diiudicant quam letifera sint sensuum lenocinia: quin etiam ipsa mens ianitoris munere fungens incidentes in insidias corporis haut quaquam permitto finem consequi suum. aditus enim per quos turpes blanditiae manare solent iugiter intercludo: libidinumque fomites omnes extinguo. Contra ab ignaris: improbris ignauis. inuidis iniquis: homicidis impiis procul admodum habito. promittens eos daemonis ultoris arbitio qui ignis acumen incutiens: sensus affligit: magisque ad patranda scelera armat hominem: ut impioris culpae reus: aeriori supplicio sit obnoxius. Eumque sine ulla intermissione: ad insatiabiles conupiscentias inflammat. Cum eo pugnat in tenebris: peccatum exanimat & ignis impetum in eius cruciatum mirum inmodum concitat: atque adauget. TRI. diligenter mihi omnia o mens quemadmodum postulabam: exposuisti. Vlterius autem id responde. quid post accensionem futurum sit: Primum quidem Pimander ait. In corporis materialis resolutione: corpus in alterationem labitur. Species quam ante habuerat. insensibilis delirescit in posterum. Morum ociosus habitus daemoni conceditur atque dimittitur. Sensus corporei partes animae facti. suos in fontes refluunt: aliquando in suos actus tierum surrecturi: irascendi & appetendi uires in naturam conuertunt ratione carentem. Itaque residuum tum per armoniam recurrit ad supera. Primae dehinc zonae crescendi pariter & decrescendi officium reddit. Secundae machinationem malorum: ociosumque dolum. Tertiae ociosam [b ii recto] concupiscentiae deceptionem. Quartae imperiosam atque inexplebilem ambitionem. Quintae prophanam arrogantiam: & audatiae temeritatem. Sextae occasiones diuitiarum prauas. Itemque ociosas. Septimae zonae mendacium insitum. Tunc sane animus harmoniae motiones exutus: ad optatam naturam reuertitur: uim propriam habens: unaque cum hiis: qui illic sunt: patrem laudat. Ipsi quoque in potestatum se numerum conferunt. effectique potestates: deo fruuntur. Atque idest summum bonum eorum quibus cognoscendi sors competit. Deum scilicet fieri. Quid praeter haec ad te pertinet: nisi ut cuncta amplexus: dux fore uelis eorum: qui cura sint tua digni. ut humanum genus tuo munere diuinam salutem censequatur. Talia quedam effatus Pimander. in potestatum diuinarum numerum se reduxit. Ego autem benedicens ac gratias agens uniuersorum parenti: surrexi iam corroboratus ab illo: totiusque edoctus naturae ordinem spectaculum & clarissimum contemplatus: hinc ipse coepi hominibus pietatis & scientie decorem enunciare. O populi uiri terrigenae: qui uos ipsos ebrietati: somno & ignorantie dedistis: sobri uiuite. Abstinete a uentris luxu uos: qui in rationali somno demulcti estis. Illi autem exaudientes: mecum unanimes conuenere: Tunc rusus adieci. Cur o uiri terrigenae praecipites in mortem ruitis. cum uobis haud quaquam desit immortalitatis consequende facultas: reuocate iam uosmet: qui laboratis inopia: ignorantiae tenebris inuoluti. Discedite ab obscuro lumine: asciscite immortalitatem: corruptionem fugite. eorum uero partim deridentes absedebant in mortis iter precipitati. partim autem ad pedes meos prostrati: ut eos instruere praecabantur. sebleuans igitur eos: dux humani factus sum generis. ostendebam quippe illis quae ratio esset consequendae salutis. sapientiaeque sermones illorum auribus [b ii verso] infondebam. Quo factum est. ut illi ex imbrium procellis emerserint tandem aduentante uespere: solisque radiis occidentibus. ut deo gratias agerent praecipiebam. Postque uero gratias egerant. quiique in proprium se cubile condebat. Ego autem Pimandri beneficium inscripsi penetralibus animi. atque adeptus que petierant omnia. in gaudio requieui. Corporis enim somnus cum sobrietas extiterat. oculorum commpressione uerus intuitus. silentium meum bonitatis foecunda pregnatio. sermonis prolatio bonorum omnium genitura.Haec mihi contigerunt ex mente haurienti. id est ex Pimandro diuine potentiae uerbo. Vunde ipse diuino afflatus spiritu. ueritatis compos effectus sum. quamobrem omnibus animi uiribus. patri deo gratias ago. Sanctus deus pater omnium. Sanctus deus cuius uoluntas a propriis potestatibus adimpletur. Sanctus deus qui suis familiaribus innotescit. Sanctus es. qui uerbo cuncta constituisti. Sanctus es. cuius imago est omnis natura. Sanctus es quem nunquam natura creauit. Sanctus es omni potestate ualidior. Sanctus es omni excellentia maior. Sanctus es omni laude melior. Excipe uerborum sacrificia sancta ab animo & corde debito tibi manantia. Ineffabilis solo silentio predicandus ab eo: qui fallacias uerae cognitioni contrarias declinauit. Annue: corrobora me: atque huius gratiae participes effice eos: qui in ignorantia uersantur. cognitione quidem mihi fratres: tibi autem filii. Etenim fidem tibi presto. testimonium de te perhibeo. In uitam ac lumen assurgo. Ipse pater es uenerandus. homo autem tuus. sanctitate una tecum potiri desiderat. cum potestate illi omnium arbitriumque concesseris.

[II.] MERCVRII AD AESCV. SERMO VNIVERSALIS.

d Eus atque ipsa diuinitas dico nunc non quod genitum uidelicet quam ingenitum. Si ergo diuinum sit: essentia est. sin deus etiam super essentia. Intelligibile autem id hoc pacto intelligibilis enim [b iii recto] deus primus non sibi: sed nobis extitit. Intelligibile quippe intelligenti per sensum subincidit. Deus itaque minime sibi intelligibilis: Non enim aliud quiddam existens: preter id quod intelligit intelligitur a se ipso. Est tamen differens quiddam a nobis: iccirco a nobis intelligitur. Quod si intelligibilis logos: non deus: Sin ut deus haud sane: ut discretus dicatur. Omne autem quod mouetur: non in moto: sed in quodam stabili mouetur: Ipsum quoque quod mouet etiam permanet. impossibile enim est cum eo simul agitari. AESCV. Quonam igitur pacto Trismegiste: ea quae in mundo sunt: mutantur una cum iis: quae mouent. Nam speras erraticas. ab a plane spera moueri dicebas: TRIS. Iste non motus o aesculapi: sed resistentia est. Non enim eodem sed modo contrario gradiuntur. Oppositio uero reuerberatione motionis stabilem continet. Repercussio enim stationis: agitatio est. Ideoque erraticae spere contrario: ac a plane subalternae inuicem discurrendo: obuiatione contraria circa oppositionem huiusmodi: ab ea quae praestat: agitantur. Quod quidem aliter habere se nequit. Nam arctos ipsas: quas nosti: nec exoriri unquam: nec mergi circa idem perpetuo recurrentes: non moueri censes: an consistere potius. ES Moueri o trismegiste. TRISME. Quonam motu aesculapi. ESCV. Motione circa idem sempiterne currente. TRISME. At uero circulatio illa idem. & circa idem motus statione contentus. Ipsum namque circa idem prohibet: quod super ipsum est. Impeditum autem id quod super istum est circa idem instat. Aque ita contraria agitatio firma est. ab ipsa oppositione perpetuo stabilita. Exempla tibi ante oculos ponam. in terris uiuentium ueluti. dum homo quis natat. currente nimirum aqua. manuum simul & pedum repercussio stare hominem efficit. ne cum aqua pariter collabatur. aut mergatur in eam. ESCV. Perspicuum o trismegiste exemplum in medium attulisti. TRIS. Quodcunque ergo [b iii verso] mouetur in statu. a statu mouetur. Motus itaque animalis omnis. quod ex materia constat: nequaquam fit ab is que sunt extrema mundum. caeterum ab internis ad externa. seu ab animalia siue a spiritu. siue ab animo quodam incorporali. corpus enim corpus animatum minime mouet si neque totum simul corpus. & si inanimatum existat. AESCV. Qua ratione id afferis o trismegiste. TRI. Ligna & lapides: & caetera omnia. quaecunque animam habent: non mouentur a corporibus aesculapi. Quod enim intra corpus mouens ipsum inanimatum: non utique corpus illud est. quo mouentur utraque. Et corpus eius quod fert. eiusque quod fertur. Non illud quoque. quod dictum est. animatum est ob eam potissimum rationem quod mouet. Nonne ergo perspicis animam tunc onerari maxime: quando sola duo corpora sustinet: Quinetiam manifestum est quicquid mouetur. in aliquo & ab aliquo stante moueri. ESCVLA. In illo utique mutari oportet: quae mutantur o Trismegiste. TRIS. Recte dicis o aesculapi. Nihil est in rerum ordine uacuum. Solum uero quod non est quod priuatur existentia: uacuum nuncupandum. Nihil enim reperiri potest. quod eum existat uacuum sit. ESCV. Nonne reperiuntur quaedam uacua trismegiste: ueluti dolium uacuum: uacuus puteus & similia quoque quamplurima. TRIS. Heu quamprocul a ueritate uagaris o aesculapi. quae ampla. & maxime omnium plena sunt. ea tu uacua putas. ESCVLA. Quomodo id o trismegiste: TRIS. Aer profecto corpus est. id corpus reliqua penetrat. discurrensque replet omnia. Corpus enim huiusmodi est. ex corporalibus non compositum. Quo fit. ut quaecunque tu uacua nuncupas: plena sint aeris. Itaque concaua potius ista quam uacua nominari debent. Nam & existunt. ac aeris. spiritusque sunt plena. ESCVLA. Inuicta atque indubia haec est ratio trismegiste. Aer corpus est. id corpus in reliqua permanat. atque influens complet omnia. [b iiii recto] Locum in quo omne mouetur. quid esse dicemus: TRIS. Incorporeum o aesculapi. ESCVLA. Incorporeum uero quid est: TRI. Mens ac ratio se se complectens: libera ab omni corporis mole. ab errore aliena. id est impassibilis. intangibilis. ipsa sibi asistens purgans atque seruans omnia. Cuius radi sunt bonum ueritas principale lumen primaque animarum forma. AES. Deus quid est: TRIS. Quod nullum ex iis est. horum tamen omnium ut sint: causa praesens quidem cunctis praesens etiam unicuique. neque quicquam permittit non esse. Omnia ex iis quae sunt: procreantur. De nihilo autem nihil prouenit. Nam quae minimae sunt: naturam non habent: per quam aliquando non existant. ESCV. Quid igitur ais de non esse aliquando: TRISME. Deus profecto mens non est. at uero ut sis mens: causa est: nec spiritus. sed causa: qua spiritus extat. nec lumen sed causa: qua lumen existit. Vnde deum colere oportet duobus iis cognomentis: quae soli competunt illi. Caeterorum uero nulli penitus congruunt. Et enim ex iis: qui praeter ipsum appellantur dii: seu daemones. siue homines: nullus tam bonus potest: quam deus unicus. is enim ipsum bonum est: nec aliud quicquam praeter bonum. Reliqua omnia ab ipsa boni natura secreta sunt. Corpus quidem & anima locum habent nullum. quo bonum capiant. Tam ampla enim est bonitas: quam existentia rerum omnium: tum corporalium tum etiam incorporalium sensibiliumque: & intelligibilium: id bonum est: is est deus. Caue itaque ne quando dixeris aliud quicquam bonum: prophanus enim hic foret error. Neque & dixeris deum aliud quiddam: praeter solum bonum. In eandem quippe impietatem incideres. Sermone igitur ab omnibus bonum pronunciatur. Quid tamen sit. ab omnibus non intelligitur: iccirco deus non cognoscitur ab omnibus. Verum propter ignorantiam [b iiii verso] tum deos: tum & nonnullos homines bonos nominant. Nunquam tamen esse boni possunt nec etiam fieri. Reliqui igitur dii cuncti immortales honorati nomine dei. Deus autem bonum non secundum honorationem. sed ipsa sui natura. Vna enim dei natura est: ipsum scilicet bonum. Vnum quidem est in utriusque nominibus: unde cuncta genera profluunt. Bonus enim porrigit uniuersa: nec accipit quicquam Deus exhibet omnia: capit nihil. Igitur deus bonum ac bonum deus. Altera dei appellatio pater est: ob eam causam. quia omnia gignit. Patris enim officium est generare. Qua propter praestans id inuita censetur studium: atque ipsium apud sapientes: procreatio liberorum. Ema uero omnium calamitas & impietas accidit illi qui absque filiis e uita decedit. Qua de causa demonibus dat poenas post obitum. Supplicium denique huiuscemodi est: ut sterilis anima in corpus quoddam per iudicium migret: Cui nec maris nec feminae natura insit. Quod quidem a sole eleuatum est: atque connexum. Igitur o aesculapi cum homine: qui nullos genuit filios: nullum habeto commercium. Infelicitatis tamen eius miscere: cum noueris quae hunc mulcta post interitum maneat. Tot igitur tibi & talia dicta sit o aesculapi: ex quibus praecognitio quaedam omnium naturae colligitur.

[III.]


Mercurii Sermo Sacer.

g Loria omnium deus: diuinum: diuina natura: principium uniuersorum: deus: mens: natura: actus: necessitas: finis: & renouatio. erat enim. umbra infinita in abysso. aqua in super & spiritus tenuis intelletctualis: per diuinam potentiam in chaos inerat. Floruit autem splendor sanctus: qui sub harena & humida natura elementa deduxit. Diique omnes seminalem naturam deligebant: Cumque indistincta fuissent: leuia postmodum in excelsam regionem prouolarunt. grauia sub harena humida residerunt: Distinctis libratisque rebus. igneo spriritu uehebantur. Emicuit coelum septem in [c recto] circulos. Dii in astrorum ideis: cum signis eorum conspiciebantur. Dinumeratae sunt stellae secundum eos. qui inhabitant illas deos: ambitus amplior cursu suo: aereo circulo: conspiranter diuino spiritu uectus. Quisque deorum ex interna uirtute ascriptum sibi opus expleuit. Nata sunt ergo uiuentia: quadrupedia. reptilia. aquatica simul. atque uolantia. Satio item omnis per semina pululans gramen. herba. atque germina florum. sementem quodque regenerationis intrinsecus comprehendebant: Generationem hominum ad diuinorum operum cognitionem. testimoniumque naturae. ad imperandum omnibus quae celo teguntur. ad bonorum discretionem. ad incrementum generis numerique propaginem. Omnisque anima uelata carnis umbraculo. ad coelestium deorum discursum suspiciendum ad opera dei. & naturae progressus. ad bonorum signa ad potestatis diuinae cognitionem. Portio quaedam turpida est ad bonorum malorumque iudicium ac bonorum uarium artificium inueniendum. Incipit tamen in illis uiuere. sapientiamque nancisci. ad portionem continue cursus deorum circumuentium. resolui praeterea in id. in quo ampla extabunt monumenta. admonitionesque artificiorum super terram electis in nomine temporum herbae generationeque carnis animatae. Tabefactus sementibus fructuum opificisque naturae & artis reiuuenescent. Denique uesci necessitate. & renouatione deorum cursuae [sic, 149x: cursuque] circuli numerosae naturae. Diuinum at ipsa scilicet omnis conspiratio mundi. natura denuo florescente: etenim in ipsa diuitate natura etiam constitit.

[IV.] MERCVRII AD TATIVm CRATER SIVE MONASu Niuersum mundum uerbo non manibus fabricatus est opifex Ipse uero sic cogita illum praesentem semper agentem omnia: deum unicum uoluntate sua cuncta constituentem. Id enim eius corpus est. non tangibile: non uisibile. non dimensum. non distans neque alterius [c verso] cuiusquam simile. Nam nec ignis nec aqua nec aer nec & spiritus. Verum abeo haec pendent omnia bonum uero ita est: ut sibi soli id comptetat Terram quoque ornatu quodam diuini operis exornare uoluit. Dimisit itaque hominem mortalis animantis. mortale animal. & mundus quidem refertus animalibus uiuentis mundi per intellectum atque rationem Homo enim effectus est diuini operis contemplator. Quod profecto dum admiraretur. auctorem eius agnouit. Sermonem quidem o Pati [recte: Tati] singulis hominibus deus impertit [149x: impartiuit]. mentem uero nequaquam. non quod inuiderit. quibus ne utique inuidet. Liuor quippe ab eo non prouenit. sed illa quae habitat cum animis hominum mentem carentibus. TAT. Cur o pater non omnibus mentem communicauit: PRIS. [recte: TRIS.] Quoniam uoluit eam o fili. in medio tanquam certamen. premiumque animarum proponere. TAT. Vbinam hanc locauit. TRIS. Cum craterem patulum hac implesset. praeconem misit. iubens talia quaedam animis hominum nunciare. Mergat seipsam in hanc pateram. quaecumque potest: quae uidelicet credit craterem animam ad eum. qui demiserat. redditurum. Quaeue finem noscit cuius gratia nata fuerit. Quicunque igitur praeconum exaudierunt. seae miserunt in mentem. ii cognitionis participes effecti sunt. mentemque suscpicientis in homines perfectos euasere. At qui praeconium neglexerunt. hi sermonis quidem participes. mentis autem expertes. relicti sunt ignorantes: & cuius gratia. & a quo geniti fuerint. Horum praeterea. sensus irrationalis animantis sensuum similes: iraque & cupidine impliciti. ea quae sunt digna conspectu: nequaquam admirantur. Nam libidinibus corporis mancipati: horum causa natum hominem arbitrantur. Quicunque uero dei materia fulti sunt: ii o Tati secundum operum comparationem: pro mortalibus immortales habentur. intelligentia sua cuncta complexi quae in terra sunt: & quae in mari: & si quid est praeter ea supra coelum. Atque adeo seipsos erigunt. ut ipsum quoque bonum intueantur. Quod sane cum per [c ii recto] spiciunt eam. qua hic uescimur uitam: miseriam quandam arbitrantur. Despicientes utique tum etiam corporea omnia ad unum solum feruntur. Hic o Tati scientiam mentitus est diuinorum. si contemplatio est intelligentia dei. diuino existente cratere. TAT. Equidem o pater huius crateris latice ablui cupio. TRISME. Nisi o fili tuum corpus oderis. teipsum amare non poteris. Quam primum uero non te: sed deum ipsum dilexeris. mentem protinus consequeris. hanc denique nactus scientiam: ea uestigio nancificeris. TATIVS. Quonam pacto asseris haec o pater. TRISME. Impossibile est o fili: utriusque simul intendere: mortalibus uidelicet. atque diuinis. nam cum duo tantum in ordine rerum inueniantur: corporeum: & incorporeum: & illud quidem mortale: hoc diuinum dicatur electione unius amittimus alterum. quotiensque unius cura remittitur: alterius actus intenditur. Optioris itaque optio: eligenti decora nonmodo hominem: qui elegit: deum reddidit. uerum pietatem erga deum caeteris quoque demonstrat. Deterioris autem electio: hominem qidem ipsum perdit. aduersus autem deum nihil praeter id unum delinquid scilicet quod quemadmodum pompae per media transeunt: ipse quidem nullius actionis compotes: aeteros autem impedientes. Haud secus isti pomparum instar uagantur: atque oberrant propter corporis uolunptates [sic]. Cum haec igitur ita se habeant o Tati: diuina officia praecedere: humana sequi debet. Deus profecto extra culpam. malorum a nobis causa uenit. nam mala bonis anteponimus. Cernis o fili quod corpora coelestia transcendere nos opus est. quodque choris daemonum abesse ambitumque astrorum eorumque progressus superare: ut ad unum solumque deum tendamus. Insuperabile enim bonum est: sine termino infinitum. quo ad se nunquam incipiens. quo ad humanam cognitionem. principium habens. Eius- [c ii verso] modi tamen cognitio non eius initium est. sed nobis ipsius cogniti principium exhibet. Principium itaque complectamur. Hoc enim cognito: uniuersa celerrime discurremus. Arduum autem est consueta ac praesentia relinquentem. ad superiora se potioraque conuertere. illa enim quae oculis cernimus: nimium nos delectant. latentia diffidentiam pariunt. Patentia autem sane mala sunt bonum occultum his. qui manifestis incumbunt. Nec enim forma eius ulla mee figura. hac de causa sui tantum simile caeteris. horum uero dissimile. Etenim corpori. incorporeum apparere non potest huiusmodi est similis ad dissimile differentia dissimilisque ad id quod simile est. Posteritas. Monas idest unitas omnium principium radix atque origo. absque uero principio nihil. Initium autem est non principii. sed alterius. monas ergo principium. omnemque numerum continet. A nullo contenta. omnemque gignit numerum nullo numero genita. Quicquid utique genitum imperfectum diuiduum crescens atque decrescens. Ei uero quod perfectum. horum nihil accidit id sane quod augescit. uirtute monadis augetur. Eua nescit autem imbecillitatem propria: cum ulterius monadem ea pere nequeat. Haec tibi o Tati pro uiribus: imago dei subscripta sint: qua si diligenter consideraueris: oculisque internis pronoueris: crede mihi fili ascensum ad excelsa comperies. Quinetiam imago ipsa te perducet: habet enim uim certam uisio eis: qui intuendi desiderio glagrant apprehendit eoque trahit modo: quo lapis. qui magnes dictus est errum [149x, 1505: ferrum].

[V.] Mercurii Ad tatium Filium suum. Quod deus Latens simul ac patens est.h Vnc praeterea sermonem apud te transigam o Tati: ne praecipuum nomen tibi desit: neue ignores id. quod plurimis occultum uidetur esse perspicuum. Nam si nusquam pateat. [c iii recto] nihil utique erit. Quodcumque se offert aspectui: genitum: quod uero latet: sempiternum. Neque enim opus est: ut appareat: quandoquidem esse num quam desinit. Ante oculos quidem id: reliqua ponit: ipsum uero secretum manet: utpote quod uita fruitur sempiterna. Etenim phantasia solum: circa quae genita sunt: uersatur. in qua praeter generationem nihil existit. At unicum id ingenitum. incomprehensibile phantasiae. Cum uero per ipsum cuncta clarescant. per omnia rursus atque in omnibus fulget. Hisque praesertim apparet. quibus ipse notitiam communicare uoluit. Tu igitur o fili mi Tati in primis piis precibus obsecra dominum: patrem unicum: unum: & a quo unus: ut sis illius misericordia dignus. Sic tandem dium tantum percipere poteris. si uel unus dumtaxat illius radius intelligentiae tuae benigne refulxerit. Sola siquidem intellectio latens: latentia perspicit. Itaque si mentis oculis inspexeris o Tati: ille tibi: crede mihi: patebit. Deus sane totius expers inuidiae: per singulas mundi particulas ubique splendet: atque adeo se notum praestat: ut non intelligere modo: sed manibus etiam ipsis: ut ita dixerim: liceat attrectare. Nam undique nostris oculis eius obuersatur: seque obiicit & incultat imago. Quod si infimum te laudes: quomodo aut teipsum: aut eum inuenies: Denique cum deum uidere uolueris. suspice siderum ordinem reliquorum. Quis age perpetuum horum seruat ordinem: Ordo quidem omnis numeri: loci limitibus terminatur Sol deus deorum coelestium praestantissimus Soli coelites reliqui uiluti principi regique parent. Sol tantus: terra simul amplior atque mari: minores tamen supra se stellas innumeras conuerti patitur. Quem timet is: quem ueretur o fili: Diuersorum siderum sunt motus. Quis mensuram sigulis motionis assignat: TAT. Arcturum circa idem se perpetuuo uertens: totamque trahens mundi machinam. TRISME. Quis hoc utitur instrumento: Quis mare suis finibus circunscribit. [c iii verso] Quis terrae pondus sistit: ac librat in medio: Est certe aliquis o Tati: horum auctor: ac dominus. Et enim locum uel numerum: uel mensuram seruare absque auctoris uirtute impossibile est. Ordo fieri ad deformitate nequit. Eget autem deformitas a domino: qui ordinem praebeat. Vtinam tibi daretur o fili facultas: ut alarum dominiculo in sublimen aeris plagam uolares: mediamque inter coelum ac terram regionem sortitus: conspiceres terrae quidem soliditatem: maris diffusionem: fluxum fluminum: aeris amplitudinem ignis actam caeleritatem. O Foelicissimum fili spectaculum: o beatissimam uisionem. Siquidem uno luminum motu seriem mundi totius compraehenderes: immobilemque factiorem concitum: latentem quoque perspicuum cerneres. quod si per ea etiam. quae terra substinentur fragilia: & aquae profunditate conduntur deum artificent inuestigare uolueris: age fili: circumspice humani corporis opificium: Cuius admonitione perdisce: quis tam pulcher imaginis conditor. Quis oculorum pictor. quis nares auresque tornauit. quis labia distenditoris. quis neruos tetendit atque ligauit. quis irrigauit uenas. quis ossa congessit solida: quis carnem pellicula tenui circuntexit. quis digitos articulosque discreuit. quis fundamenta pedum extendit. Quis perforauit poros: atque meatus aperuit. quis splenem coegit: atque compressit. quis pyramidem impressit cordi figuram. quis iecoris porro rexit fibras. quis pulmonum sculpsit fistulas. quis aluo capacem amplitudinem tradidit. quis honoranda corporis membra impropatulo figurauit. quis obscena in obscum prorsus abdidit: eaque aspectu cernentium uoluit secreta iacere. Vide quot diuinae artis opera in una materia demonstrantur. Singulaque pulchra: recteque dimensa: necnon propriis inuicem officiis differentia. quisnam singula finxit: qualis mater: qualis pater: nonne haec solus ipse inuisibilis deus cun [c iiii recto] cta: propria uoluntate: molitus est: Et cum statuam & imaginem absque fabro & pictore fieri nullus asserere audeat: miram mundi huius constitutionem sine conditore constituisse putabimus. O caecum homunculum. o nimis impium. o profundis obrutum ignorantiae tenebris. Caue caue inquam o fili mi Tati ne unquam artificium priues artifice. Quinimmo congruo deum nomine praeinuocato. patremque esse proprium eius eximato quod si me quiddam audacius proferre coegeris: huius essentiam esse dicam: concipere ac facere singula: quemadmodum sine factore fieri quicquam nequit. Ita deum existere semper nisi semper agat omnia: impossibile est. in coelo uidelicet aere: terra mari: in toto mundo: in qualibet particula mundi: tum in eo: quod est. tum in eo quod non extat. Nihil est in omni natura: quod ille ipse non sit. est ille siquidem: quae sunt et ea etiam: quae minime sunt. Quae quidem sunt: deduxit in lucem. quae non sunt: occulit in seipso. Hic deus nomine melior. hic occultus: hic rursus omnium patentissimus. hic meti conspicuus: hic praesens oculis: hic incorporeus: hic ut ita dixeri multicorporeus: Nam nihil in corporibus est: quod ipse non sit. Omnia enim ipse solus existit. Nomina insuper habet omnia: quoniam unus est pater. Nomen quoque nullum habet: quoniam pater est omnium. Quid ergo te laudabit: supra te: an infra te positum: quo uertam oculos: ut te laudem suprane: an infra: intus in extra: Num modus: an locus circa te: num aliud quiddam ex omnibus: In te autem omnia: abste omnia: praebes omnia Nihil denique suscipis: omnia quidem habes. quid autem non habes: idipsum nihil. Quando uero laudabo te pater: Tempus & momentum tuum capere non ualemus. Qua potissimum in re laudes cantabo tuas: Num in his: quae creaueris: an illis: quae non creaueris potius: Num in his forte: quae in lucem e tenebris eruisti: an in iis: quae latent adhuc archano sinu recondita: Per quid tandem [c iiii verso] hymnos tuo dicabo: nunquid in laudatione tali ego ipse mei iuris existam: an potius alter efficiar: Ipse profecto es: quicquid ego sum Ipse es: quicquid agam. Ipse es: quicquid denique dicam. Ipse enim es omnia: neque aliud praeter te quicquam. Quid sane non es ipse: Ipse omne quodcunque genitum. es quidem intelligens pater fabricans deus. efficiens bonum: bona faciens omnia: Meteriae namque purissimus aer. aeris anima animae mens: mentis denique deus.

[VI.] QVOD IN SOLO DEO BONVM EST: ALIBI VERO
NEQVAQUAM. AD AESCVLAPIVM.b Onum o Aesculapi in nullo ponitur nisi in deo immo ipsum bonum deus ipse semper. Quamobrem essentiam omnis motionis: atque cognitionis: esse deum oportet. Hac essentia orbatum nihil: haec circa se stabilem actum nullius egenum infinitum. superabundantem porrigentem possidet. Vnum id uniuersorum principium. bonum porrigens & effundens bonum quotiens nomino bonum id: quo omnia bona: & quod bonum semper intellige: hoc unico deo adest: neque enim cuiusquam indignus est: ut adeptionem illius appetendo malus fiat. neque iactura cuiusquam in eum unquam ut post damnum dolore afficiatur: Maior enim portici mali. nec est illo ualidius aliud a quo expugnetur: in hunc iniuria incidere nulla potest: qua irritatus lacessitusue excandescat. Nihil eius iugum subterfugit quo contemptus indignetur atque irascatur nec est sapientius eo quicquam quod illi aemulationem incutiat. Itaque cum haec illi non accidant: nihil eius naturae praeter ipsum bonum restitit. Quemadmodum uero nihil eorum: quae mala sunt: in hac insunt essentia: ita in nullo alio bonum inuenitur. Insingulis enim reliqua insunt singula: tum in paruis: tum in magnis: tum etiam in his quae secundum unum. & in ipso quoque animali maximo omnium atque potentissimo: quod utique passionibus genita replet. [d recto] Nam generatio passio quaedam est. ubi autem passio: nullo modo bonum. ubi bonum non passio ponitur ulla. ubi dies nullo modo nox. ubi nox: neque etiam dies Quapropter in generatione bonum esse non potest. Restat itaque in eo quod ingenitum: ut autem materiae concessa est omnium participatio. sic quoque boni participatione: mundus bonus. bonum dico: inquantum ipse etiam omnia efficit. Qua quidem ex parte bonus est mundus: in reliquis omnibus non bonus. Passibilis enim ac mobilis est: & omnium praeterea causa passionum. In homine insuper comparatione mali: bonum. Id quippe quod non nimis malum quoque minus malum: bonum in hominibus appellamus. Quo fit: ut bonum nostrum nihil aliud sit quam mali portio minima. Vnde illud & sequitur ut bonum huiusmodi: a malo separatum esse non possit. Inquinatur enim hoc bonum. admixtione malorum. Infectum uero ulterius bonum non permanet. Sin minime permanet: malum efficitur In solo igitur deo bonum ipsum existit. Quare solum boni nomen o aesculapi natura boni nequaquam. Neque enim id capere potest materiale corpus confectum undique: & oppressum prauitate: laboribus doloribus: cupiditatibus: iracundia: deceptionibus: stultisque opinionibus: ac nugis. Deterrimum tamen omnium id censeo aesculapi: quod unum quodque horum: que dixerim: summum creditur esse bonum. Fugiendum in primis malum est: uentris luxus: malorum omnium fomes. hinc error hinc boni priuatio. Equidem ingentes deo gratias habeo qui de natura boni cogitanti: mihi sententiam hanc certam infudit quod in mundo bonum esse non possit. Siquidem mundus congeries est malorum. Deus autem boni: uel bonum: dei exuberans plenitudo: Supereminentia quippe bonorum circa essentiam sincere fulgentes atque purissime. Neque forte sunt essentiae dei. Audiendum sane id assero o aesculapi: essentiam dei: si ullam deus habet essen [d verso] tiam ipsum bonum esse. Pulchrum uero & bonum in mundo aut in mundi partibus inuenire non licet. Nam quaecunque sensus mouent: idola sunt & uanae quaedam admirationes. Quae uero sensuum organa subterfuginnt [sic] ad pulchrum bonumque pertinent Vtraque acies oculi: deum non cernit: sic neque pulchrum bonumque cognoscit. Haec siquidem partes dei sunt integrique illius propriae cognatae: inseperabiles precipueque dilecte: ut has ipse deus amat: sic ab his ipse deus amatur. si deum percipere poteris pulchrum. quoque bonumque percipies: perfulgens omnibus illustratum a deo. Pulchritudo enim sine comparatione. Sine mutatione bonum. Deus enim comparationem [u statt n] mutationemque nullam obmittit. Quemadmodum ergo deum pulchrum bonumque noueris: ita sane: ex ceteris uiuentibus cum a deo secerni nequeant: nunquam communicandum. Si deum quesieris pulchritudinem ipsam queres: que tandem ad id ferat unica uia est pietas cognitioni coniuncta. Qua propter ignari mortales: & a pietatis semita de uii: hominem quoque bonum nominare non uerentur. cum boni notitiam ueram habere nullam possit: sed malis irretitus & illa queatus sit malumque bonum esse censeat: insanabiliterque malis utatur: eorumque iacturam: priuationemque formidet. Omnibus denique machinamentis uiribusque contendat: ne unico solum malo prematur: uerum & in numerum mala magnitudinemque augeantur. Talia sunt o esculapi decora hominum atque bona que nec fugere nec odisse ualemus. omnium namque difficillimum id existit. ob eam potissimum causam. quia nos illis uti oportet atque uesci iisque orbati uitam agere nullo modo possumus.

[VII.] Quod sumum [sic] malum hominibus ignorare deum.q Vo ruitis mortales: ebrii qui merum ignorantie conbibistis Cum id ferre nequearis: euomite. Viuite sobrii: oculis mentis inspicite. Quod si minus potestis omnes saltem [d ii recto] qui possunt: id agant: Ignorantiae pestis omnem terram subuertit. animamque corrumpit corporis uinclis inclusam. neque sinit eam salutis iter arciscere: ne permittite uos in lacum corruptionis mortisque submergi. Respirate iam respirate: ad fontem uitae recurrite. Illumque: qui uos introducet in aditum ueritatis: capescite Ibi fulgidum lumen nullius immixtum tenebris. Ibi nullus ebrietate delirat sed omnes sobrii uigilant: atque mentis oculis eum: qui uideri uult: accutius intuentur. Is nec auribus percipitur: nec cernitur oculis. neque sermone profertur. Sola mens eum prospicit: sola mens praedicat In primis autem oportet uestem: quam circumfers exuere. Indumentum insciciae: prauitatis fundamentum corruptionis uinculum uelamen opacum: uiuam mortem: sensitiuum cadauer: sepulchrum circumuertile: domesticum denique furem. Quid dum blanditur odit dum odit: inuidet huiusmodi est: quo circumtegeris umbraculum inimicum. Ad seipsum te deorsum raptat. ne forte conspiciens ueritatis decorem: ad proximum bonum huius oderis prauitatem: neue huius insidias: quas in te assidue machinatur aliquando presentias hoc aciem interiorum sensuum habetat [149x: haberet, 1505: hebetat]: & obtundit. Crassa illam materia suffocat: abhominabili fastidiosaque ebriat uoluptate ne audias unquam: neue perspicias ea quae iure & audienda sunt. & in primis inspicienda.

[VIII. ] Nihil eorum Quae sunt interitus: sed mutationes: Decepti Homines interitum nominant ad tatium.

d E anima & corpore o fili dicendum. quonammodo immortalis anima quantaque sit agendi uirtute: in concretione dissolutioneque corporis. Mors ad horum nullum attinet. Thanatos enim id est mors conceptus quidem est mortalis appellationis uel uanum quiddam: uel per ablationem primae litterae. thanatos id est mors pro eo quod dicitur athanatos id est immortalis. Thanatos enim interi [d ii verso] tum significat. At nihil eorum: quae in mundo sunt interit. Si enim secundus deus est mundus: necnon immortale uiuens: impossibile est immortalis animantis partem aliquam interire. Quaecunque mundo insunt mundi sunt membra. homo praesertim animal rationale. Primus omnium uere sempiternus: immortalis: ingenitus deus omnium auctor Secundus deinde ad illius imaginem: mundus ab eo genitus: & ab eodem seruatus: nutritus: & immortalitate donatus. uelut a proprio patre uiuens quidem semper & immortalis etenim semper uiuens quidem semper & immortalis etenim semper uiuens: & sempiternum hoc inuicem differunt: quia sempiternum quidem ab altero factum non est. sinaut: fiebat a seipso: non ab aliquo factum fuit quia fit semper. Sempiternum enim quatenus sempiternum est omne: pater autem illi sui ipsius sempiternus. At uero mundus a patre semper uiuens immortalisque factus. Quantumque materiae fuerat subiectum patri: pater ipse corporeum agens & in molem congregans: id totum spericum reddidit. Imprimens qualitatem materiae existenti immortali: rationeque materiae sempiternum habenti. Plenis autem ideis omnibus qualitates pater miserens in speram: uelut in gyrum omni qualitate circumscripsit. Exornare autem uoluit id: quod post ipsum est. quasi immortalitate fulciens omne corpus ne materia ab huius congressu discedere uolens: in suam deformitatem iterum resoluatur. Quando enim incorporea erat materia o fili: deformior erat. habet haec quoque materia qualitates quisdam exiguas reuoluta crescendi pariter & decrescendi natura: qui in homines mortem uocant. Huiuscemodi autem confusio circa terrena uiuentia. Coelestium quippe corpora unum atque eundem seruant ordinem: quem scilicet primum a patre suo sortita sunt. Seruatur autem ipse a restitutione cuiusque indissolubilis. Restitutio uero constitutionis corporum terrenorum: ipsaque dissolutio in corpora dissolubilia: & immortalia [d iii recto] restituitur. Atque ita sensus priuatio fit: non destructio corporum. Tertium quodque animal homo ad imaginem mundi genitus secundum patris uoluntatem sese habens praeter caetera terrena uiuentia: nonmodo cum secundo deo cognationem habet: uerum etiam Intelligentiam primi. Secundum plane deum utpote corporalem sensus comprehendit. Primum uero deum: ut incorpoream: bonamque mentem mente consurgit. TATI. Id ergo animal nonne destruitur: TRIS. Melius melius ominare o fili: ac insuper meditare quid deus: quid mundus: quid animal immortale: quid animal dissolubile. Scito quoque mundum adeo simul atque in deo: hominem uero a mundo & in mundo consistere principium autem compraehensioque omnium & constitutio deus.

[IX.] Quod in solo deo pulchrum ac bonum: Alibi uero nequaquam. At aesculapium.

[h] Eri o Aesculapi perfectam edidi orationem in praesentiarum autem necessarium esse arbitror: ut de sensu breuiter disseramus. Sensus ac motus in hoc potissimum discrepare uidentur: quia hic quidem secundum materiam: ille autem secundum essentiam est. mihi tamen uterque conuenire uidetur: neque distingui in hominibus ratione. Intus animantibus sensus nunc unitus est: in hominibus autem intelligentia. Ab intelligentia quidem intellectus differt quemadmodum a diuinitate deus. Diuinitas enim a deo intelligentia uero ab homine prouenit. Haec sermonis est soror. aut utraque sibi inuicem instrumenta. Nam neque sermo absque intellectione pronunciatur: neque intellectio absque sermone prodit in lucem. Quamobrem sensus & intelligentia in homine: tanquam connexa conspirant inuicem. Neque enim sine sensu intelligere: neque sine intellectione sentire ullomodo possumus. Intellectionem tamen absque sensu intelligere possibile est instar eorum. qui in somnis phantasmata uident ta- [d iii verso] men quoque uidentur utraque operationes insomniorum uisuionibus exterius: sensu autem ex somno in uigiliam suscitari. In animam praeterea corpus. Homoque unitur. quotiensque utraeque sensus particulae sibi consentiunt. tunc intellectio concepta mente disponitur. Mens omnes notiones concipit. bonas quidem: quotiens adeo semen infunditur contrarias autem. cum a demonibus quibusdam spermata iaciuntur. Nulla perfecto mundi pars est demonum praesentia destituta: horum lumen ab ipso deo totum descendit Demum denique transfusus in hominem: semina propriae orationis inspergit. Mens autem conspersa seminibus praegnans inde parit adulteria: stupra: homicidia: patricidia: sacrilegia diuinorum contemptum iugulationes: euersiones urbium: pestes hominum & reliqua omnia quaecunque malorum sunt opera daemonum Dei plane semina pauca at illa quidem magna. pulchra bona. uirtus. scilicet temperantia: pietas: pietas autem dei cognitio. Deum qui recognoscit: bonis refectus omnibus: nationes diuinas assequitur nationes in quam haud multorum similes. Qua de causa si qui huic se cognitioni dedicant nec ipsi uulgo placent: nec uulgus illis. Insanire demum putantur: risumque reportant. Interdum etiam odio habetur: contumeliis afficiuntur uitaque priuantur. Improbitatem enim huic habitare diximus: terramque illius esse prouinciam. Terram dico non mundum totum: ut impii quidem obloquuntur: uerumtamen homo deo deuotus: quamprimum diuinam pregustauerit uisionem obliuioni reliqua omnia tradit: atque etiam quae reliquis hominibus mala sunt: huic ut bona contingunt: consulenti prudenter: & ad scientia singula referenti. quodque mirandum est: mala semper in bona penitus conuertanti Sed iam ad sermonem de sensu iterum redeamus. humanum est: sensum cum intellectione coniungere. Nam omnes ut supra retuli: homines intellectione feruntur. Caeterum secundum [d iiii recto] materiam unus: alter secundum essentiam. Qui enim prauitatis seruus est materialis a daemonibus quoque ut diximus intelligendi semen accepit. At si qui bonitatis animae sunt: horum natura ipse utatur. Deus enim omnium auctor: efficiens autem omnia: sibi ipsi consimilia reddit. Haec tamen genita bona in operationis usu sterilia. Mundi nam quae reuolutio generationes exagitans qualitates efficit: Quasdam inficiens: maloque foedas. Quasdam desensans: bonoque purgans. Mundus o aesculapi sensum motumque possidet. non humano sensui motuique consimilem sed potentiorem sane atque admodum simpliciorem. nam sensus & intelligentia mundi: id unum est. Cuncta scilicet facere: ac resoluere. Diuina uoluntatis organum: hac potissimum ratione constructum: ut adeo semina suscipiens uniuersa: eaque tuto sinu recondens: omnia quidem componendo producat. omnia rursus auferat diuidendo: atque instar agricultoris periti: quodcunque nimis adultum est. amputat. ut statuitis temporum interuallis: reuirescat. nec est quicquam: cui uitam mundus ipse non praestet. Simulque uitae locus est: est atque etiam institutor. Corpora uero ex materia indifferentiam constant: horum quaedam ex terra quaedam ex aqua: ex aere alia: ex igne quoque permulta uniuersa certe composita. Quaedam tamen congesta magis: nonnulla uero simpliciora. Illa grauia: haec leuia. Velocitas autem agitationis: illius uarietatem generationem qualitatis inducit. Spiratio enim crebra existens: corporibus qualitatem una cum superabundantia uitae suppeditat. deus igitur Cosmi id est mundi pater. Cosmus autem eorum quae in cosmo: & cosmus quidem dei filius. Que uero in cosmo sub cosmi ditione consistunt. ac iure cosmus appellatus est. Omnia siquidem uarietate generationis [blank] idest exornat necnon inde sinentia uite operatione perpetua necessitatis: celeritate elementorum: commixtione: ordine genitorum Ipse igitur Cosmus id est ornatus [d iiii verso] necessitate simul & merito nominatur est: animantium omnium sensus & intellectio Quae ex externis influunt ab eo: quod continet inspirata. Cosmus autem quaecumque ab ipsa origine suscepit a deo perpetua seruat. Deus profecto: non ut quibusdam uidetur: sensit menteque captus est. illi enim miseri pressi perperam obloquuntur. Quaecunque sunt o Aesculapi in deo simul: atque a deo pendentia partim per corpus agentia: partim mouentia per essentiam animalem: alia per spiritum uiuificantia: alia uero receptacula defunctorum. Rectius autem dicemus deum talia non habere: sed ut ueritatem liquidam exprimamus: ipsum esse cuncta fatebimur. Nec ea quidem ab eximis capere ad extima nihilominus porrigentem. Id est sensus & intellectio dei. Vnde nulli unquam futurum est tempus in quo existentium aliquid in nihilum euanescat: Quotiens uero existentia dico dei dico thesaurum. Nam existentia ipse deus amplectitur. Extra hunc nihil est. extra nihil ipse. Haec tibi o Aesculapi intelligenti: uera uidebuntur ignoranti autem: incredibilia Intelligere enim ipsum credere est. at non credere proculdubio ignorare. Sermo siquidem meus ad ueritatem usque cucurrit. Mens quoque ampla & a sermo ne ad certum quiddam deducta: ueritatem atigit. Denique comprehendens omnia: eaque inueniens consona illis: quae interpretabatur e uestigio credidit & in ipsa fide decora foeliciter requieuit. Que igitur de diuinis dicuntur: intellecta creduntur quidem: non intellecta negantur. haec autem de intelligentia dicta sufficiant.


[d iiii verso]

[X.] Mercurii Trismegisti Clauis ad Tatium.

[h] Esternum o Aesculapi sermonem ascripsi tibi Vnde equum est hodiernum Tatio dedicare: eoque magis id operaeprecium quo disputatio praesens: omnium ad illum a nobis antedictorum compendiaria quaedam summa futura est. Deus & pater & bonum o Tati naturam eandem: immo eundem actum habent [e recto] Illa siquidem augmenti: diminutionisque appellatio est: quae circa mutabilia & immutabilia. idest humana & diuina uersantur. Quorum unumquodque ille uult esse: alibi uero actum: quemadmodum in aliis demonstrauimus: diuinorum atque humanorum quae quidem in hoc intelligere necesse est. huius actus uoluntas est: huius essentia uelle cuncta subsistere. Quid est deus & pater & bonum: nisi ipsum esse horum omnium nondum existentium: Quinetiam existentia ipsa horum dum sunt: id deus: id pater: id bonum: cui nihil aliud ex omnibus applicatur. Mundus enim ac sol eorum: quae sunt secundum participationem pater: non tamen uiuentibus uitae bonitatisque causa. Quod si hoc ita se habeat: compraehensus agitur a uoluntate boni: sine qua: nec esse unquam. nec fieri potest: Cum filiorum pater. tum procreationis: tum etiam alimenti: per solum appetitum boni suscipiens. Nam bonum actiuum est: id alteri conuenire: quam illi nequit. Quod cum accipiat nihil: uniuersa uult esse: Non dico o Tati uniuersa facit: faciens enim longo quoddam tempore: deficiens ac indignum est. Siquidem interdum facit: interdum cessat: egenum quidem & quantitatis: pariter & qualitatis. Nonnunquam qualia & quanta disponens: alias horum contraria. Deus autem & pater & bonum: eo ipso quod omnia est. Tale igitur ei quidem ista praecipere potest. Etenim hoc uult esse: & est. Et ipsum maxime uero ipsi: nam caetera omnia propter ipsum. Proprium quippe boni: o Tati sese notum praebere id bonum est o Tati. TATIVS. Visionis pater bonae & pulchrae nos participes reddidisti. Vnde meae mentis oculis uisione quasi iam expiatus est. TRIS. Neque uero quemadmodum solis radius: fulgore nimio corrumpit oculos: calligantesque reddit: sic ipsius boni conspectio. Illustrat enim: atque oculi lucem eo magis exauget: quo quis capere magis potest intelligibilis splendoris influxum. Velociter est & acutior diuina [e verso] lux ad penetrandum innocentiaque & immortalitate singula complens. Qui nitorem hunc a corpore uberius haurire possunt: Obdormiunt saepenumero a corpore ad aspectum pulcherrimum: quemadmodum Celius & Saturnus nostri progenitores assurgunt.

TATI. Vtinam & nos pater. TRIS. Vtinam o fili. Ad huc tamen imbecilliores sumus ad conspiciendum. Tunc autem poterimus mentis oculos eleuare: bonumque decorem incompraehensibilemque prospicere: cum nihil de illo prorsus dixerimus. Eius cognitio diuinum silentium est: & intenta omnium applicatio. Qui id intelligit nil potest aliud cogitare. Qui id meretur: nil praeter ipsum aliud intueri. Qui id audit: nil audire post ipsum: neque corporis etiam sui membra mouere. Vniuersis profecto corporis sensibus motibusque solutus: intrepidus agit. Nam qui totum circumlustrat unique mentem totam quoque irradiat: animam abstrahit totam a corpore: totam in essentiam denique dei transfigurat. Impossibile enim o fili animam hominis: in corporis faece iacentem diuinam assumere formam. Neque licet etiam dei pulchritudinem contueri: nisi quis ante in deum fuerit reformatus. TATI. Quonam pacto id dicis o pater: TRISME. omnis animae distributio o fili. TATIVS. Mutationes autem quonam modo interim distribuens. TRIS. Num in his quae generatim diximus audisti: quemadmodum ab una mundi totius anima: uniuersae profluunt animae per omnem mundum tanquam distributae circumcurrentes: Harum utique animarum mutationes permultae: partim sane in melius foelitiusque partim autem in contrarium: Nam reptilium quaedam in aquatilia transmutantur: aquatilium animae in terrestria migrant terrenorum in uolatilia scandunt: aereorum uertuntur in homines: hominum deinde immortales animae in daemones transeunt: demum in deorum chorum foeliciter reuolant. Chori deorum gemini. uagantium [e ii recto] unus: non uagantium alter. Atque haec est suprema animae gloria. Anima uero in corpus humanum delapsa: siquidem mala perseuerauerit: non gustat immortalitatis quicquam. neque bono etiam fruitur. Reuoluto autem itinere in reptilia praecipitans: haec utique adiudicatio ponaque est animae malae: prauitas animae: ignorantia. Anima naturae rerum bonique inscia: orbata oculis: corporis sese passionibus implicat. Anima [blank] id est mali daemonis ritu corruta. seipsam ignorans abiectis corporibus: monstrisque deformibus: seruit. Corpus suum uelut onus infestum circumfert: non praesidens corpori: sed ob ignorantiam subiugata. Contra uero uirtus animae cognita est. Eruditus enim reuera: bonus: pius: diuinus. TAT. Qui hic est o pater. TRISME. Qui nec loquitur. nec audit multa. Qui duobus sermonibus: seu dicendis siue audiendis: intendit: & pugnat in tenebris. Nam deus: & pater: & bonum: nec lingua pronunciatur: neque percipitur auribus. Cum haec igitur ita se habeant in omnibus quae sunt ex eo: quod seorsum ab illo esse nequaeunt: sensus insunt. Inter cognitionem autem: ac sensum multum interest Sensus enim superantis motus existit cognitio: scientiae: terminus. Scientia dei donum. siquidem una quaeque scientia incorporea mente utens ut organo: mens autem corpore. Quamobrem utraque in corpora: tum intelligibilia. tum etiam materialia recurrunt. Ex oppositione. enim & contrarietate constare omnia necesse est: neque aliter se habere possibile est. TATI. Quis igitur materialis iste deus. TRISME. Mundus pulcher quidem: non tamen bonus: etenim ex materia constat: passionibusque subiicitur. Primusque est eorum: quae patiuntur. Secundus autem eorum quae sunt. Indigus praeterea suapte natura factus: aliquando semper existeris: in generatione atque genitus: qualitatumque & quantitatum omnium genitura. Mobilis enim. Omnis autem materialis motio: generatio dici de [e ii verso] bet. Intelligibilis quoque status hoc pacto: motum materialem agitat. Quoniam mundus spera est id est caput nec supra materiale quicquam. Quemadmodum neque aliud sub pedibus intelligibile: at materialia cuncta: Mens uero caput in circulum agitatum id est secundum naturam capitis motum. Quotcumque igitur cognita sunt: capitis illius pelliculae: quae sane anima est: immortalia nata sunt: quasi corpus sit in anima constitutum: animamque habentia: plena sunt corpore. Verum quicquid a pellicula procul in qua sunt: quae magis participant anima: corpus existit. totum uero animal est. Itaque mundus ex materiali quodam & intelligibili compositus est. Mundus animal primum: homo secundum: post mundum animal. Primum autem animalium reliquorum. quodcunque uero animae munus conceditur aliis. homo quoque possidet Neque solum non bonus sed malus etiam: utpote mortalis perpenditur Mundus enim non bonus: quia mobilis: non tamen malus quoniam immortalis. Homo autem tum quia mobilis: tum etiam quia mortalis: malus esse censetur. Anima hominis in hunc uehitur modum Mens in ratione: ratio in anima. anima in spiritu: spiritus in corpore. Spiritus peruenas arteriasque: sanguinemque diffusus: animal unique ciet: molemque corporis suspensam substinet: atque circumfert. Vnde decepti quidam humorem sanguinis animam existimarunt: nos plane latuit: quia in primis oportet spiritum ad animam usque manere. deinde sanguinem coalescere: uenasque & arterias cauas extendi: demum resolui animal: eamque mortem corporis esse. Ex uno autem principio cuncta dependent: principium ex uno atque solo. Et principium quidem mouetur: ut rursus extet principium. Ipsum tamen unum praestat: nec ab unitate discedit. Tria igitur haec sunt. Deus pater bonum: & mundus: & homo. Mundus deus habet: mundus hominem. Mundus dei filius: homo genitura mundi. Neque enim ignorat deus hominem: sed curam eius habet: ab eoque co [e iii recto] gnosci se uult. Haec unica salus homini: cognitio dei: Haec ad olympum ascensio. Ex hoc uno dumtaxat anima bona: neque interdum quidem bona: alias autem mala. at secundum necessitatem. TATIVS. Quomodo id asseris o mi Trismegiste. TRISM. Hoc inquam assero animam pueri comtemplari [sic] seipsam: nondum ex natura sua propter corpus egressam: nondum enim corpus omnino compactum est ac seipsam undique pulchram conspicere: Nam haud corrupta est adhuc a corporis passionibus: mundi totius anima tuncque dependens. Cum uero compactum est corpus: animamque in sui molem dispergit: & distrahit: tunc illa obliuioni subiicitur. pulchrique ac boni uisione priuatur. Obliuio autem ipsa improbitas est. Idemque accidit iis qui egridiuntur ex corpore. Recurrenta enim anima in seipsam: spiritus in sanguinem: anima in spiritum cotrahitur [sic]. Mens a uelaminibus libera & diuina existens. suapte natura igneum sortita corpus: per loca omnia circunuagatur: animamque iudicio iusto ac merito supplicio derelinquit. TATIVS. Quo pacto id ais o pater: TRISME. Mens quidem ab anima: anima uero a spiritu separatur. Indumentum mentis anima. Indumentum animae spiritus: Cointelligere oportet o fili cum dicente auditorem: atque conspirare: auditumque acutiorem uoce dicentis habere. Harum o fili uestrum conuolutio in corpore terreno conficitur. Siquidem nudam secundum se mentem in terrea sistere mole penitus impossibile neque enim potis est terrea faex mentem adeo diuinam suscipere: neque tantum numen patibili confirmatum corpore sustinere. Assumpsit ergo mens animam uelut amictum. Quinent anima diuina existens uehiculo spiritus utitur. Spiritus animal totum percurrit. Itaque cum primum mens a terreno corpore soluitur: proprium mox subit amictum igneum: uidelicet corpus: quo sane quandiu circumtecta est: interreum corpus turgescere nequit. Terra namque ignem [e iii verso] minime sustinet: tota siquidem ab exigua sintilla cremaretur. Qua de causa terrene moli circumfusus est humor: quasi quodam ad combustionem ignis obstaculum: qui cum acutissimus ac uelocissimus sit omnium diuinorum conceptuum singulorum comprehendit elementorum corpora. Etenim ipse coelorum artifex: igne potissimum ad suam fabricam utitur. Opifex quidem totius utitur omnibus. omnis autem faber iis: quae sunt circa terram. orba nanque igni mens hominis ad humanamque dispositionem duntaxat idonea. diuina construere nequit Humana certe anima: non omnis quidem: si pia beataque: diuina: postquam uero huiuscemodi anima per mortem a carcere corporis est exempta: cum omnis subierit uirtutis: pietatisque mandata: certe aut mens: aut deus efficitur. Certamen autem religiosae pietatis hoc est. Recognoscere deum: iniuriam inferre nemini. anima tamen impia in natura propria remanet: ac seipsam nimium crutiat corpus quaerit quod ingrediatur terrenum & humanum. Aliud quippe corpus quam humanum: animam non capit humanam: neque fas est in corpus animam ratione carentis: animam rationalem corruere. Lex enim diuina generationem tam nephariam prohibet. TATI. Quo igitur modo crutiatur o pater hominis anima: Quodue supplicium huius animae grauius. TRIS. Impietas o fili mi Tati: cuiusnam ignis ardentior flamma: quam impietatis est. Quaenam fera mordax ita corpus lacerat: ut impietas laniat animam. Nonne uides quot malis animus premitur impius. Hen sic fili uociferatur impius animus. Vror: absumor: quid agam nescio Deuorant me miserum mala undique confluentia: non uideo quicquam: heu miser: non audio. Tales afflicti sunt animi uoces. Talis naturae congrua mulcta non qualem tu forte fili: & alii quidam arbitrantur: quibus uidetur anima nostra: postquam est humanam exuta figuram in corpora degenerare brutorum. Hic enim [e iiii recto] impius error: uerum castigationis eius modus alter. Mens utique cum daemon efficitur: ad obsequium dei iubetur igneum capessere corpus inde in animam transfusa nefariam: causam flagellis uerberat peccatorum. his animis uerberatus iniquus ad neces: conuitia: obiurgia. rapinasque uarias sese uertit. ad ea denique per quae delinquunt homines uniuersa delabitur. At cum in sanctam mens influit animam: extollit illam ad sapientiae lumen. Haec anima postmodum nunquam somni torpore languescit: sed & uerbis pariter: & operibus humano fert opem generi: iuuatque modis omnibus suum semper aemulata parentem. Quamobrem oportet o fili nos agentes deo gratias obsecrare: ut bonae mentis participes efficiamur. in melius quidem anima migrat: in deterius nunquam. Est etiam animarum communio quaedam deorum. animae communicant hominum animis. Deus se communem singulis exhibet. praestantior enim cunctis ille. Cuncta autem illo sunt imbecilliora. Mundus deo: homo mundo: homini brutum subiiciatur. Deus super omnia est: & circa omnia. Dei radii actus existunt: mundi radii sunt naturae: radii uero hominis artes atque scientiae. Per mundum exercentur actus. iique in hominem: per mundi radios naturales descendunt. Naturae per elementa: homines per artes atque scientias. Haec utique mundi totius administratio ex unius natura dependens: perque unam materiem recte discurrens: qua nihil ualidius: nihil diuinius: nihil denique magis unitum. Hominum ad deos: ad homines deorum communio. Iste bonus est daemon: anima: quae hoc plena est: beata est: misera uero: uacua. TATIVS. Quanam ratione id ais o pater: TRISME. Scito mi fili: quia anima omnis habet ipsum bonum pro mente. De hac enim praesens nobis est sermo: non de ministro huius: quem supra diximus: ex iudicio demissum ad inferos. Anima: [e iiii verso ] mentis praesentia destituta: nec agere quicquam: nec dicere potis est. Saepe uero mens extra animam: quo quidem in tempore nec audit: nec uidet anima: sed animali similis est ratione carenti. Tanta est potentia mentis: quae animam huiusmodi deserir [sic]: implicitam corpori: & ab eandem tractam ad infera. Talis anima fili mi mentem nullam habet. Ideoque nec hominem hunc appellare phas est. Homo siquidem animal est diuinum: nec est cum terrenis brutis. sed cum diis coelestibus comparandus. Quinimmo si audendum est uerum fateri: homo uerus uel coelicolis est praestantior: uel: saltem pari sorte potitur. Etenim quicunque coelitum descendit ad terram coeli limitem deserit. Homo autem ascendit in coelum: illudque metitur Nec eum fugit quae ima sunt: quae ue sublimia. Ac reliquam omnia diligenter inquirit. Quod que maius est terram quidem haud dimittens in coelum attolitur: tam ampla est humanae naturae potestas. Quamobrem audendum est dicere. hominem quidem terrenum. Deum esse mortalem. Deum uero caelestem: immortalem hominem. itaque horum uirtute duorum: hominis. scilicet ac mundi: gubernantur singula. uni demum cuncta subiiciuntur.

[XI.] Mens ad mercurium

d Esine tam diu disserere o Trismegiste Mercuri. Sile: iam ante dictorum reminiscere: Etenim sensum tibi meum non pigebit exprimere. eoque magis: quo multe & uarie inter mortales de mundo deoque opiniones pererrant. TRIS. Equidem ut ingenue fatear huius rei ueritatem nondum teneo ipse. ergo mi domine puram exprime ueritatem. nam unicum te elucidare talia posse confido. MENS. Audi me igitur o fili. Tempus: deus: & uniuersum: sic se habent. Deus aeternitas: tempus generatio. Deus aeternitatem. aeternitas mundum mundus tempus: tempus generationem efficit. Dei quasi essentia est: bonum pulchrum beatitudo: sapientia [f recto] aeternitas essentia. ipsum idem. mundi ordo. temporis transmutatio. generationis mors & uita. actus dei mens & anima. aeternitas perseueratio: atque immortalitas: mundi institutio. & restitutio. temporis augumentum [sic] & diminutio generationis denique qualitas. Aeternitas ergo in deo. in aeternitate mundus. tempus in mundo. In tempore generatio. aeternitas extat circa deum. Mundus in aeternitate mouetur. tempus terminatur in mundo. generatio complectitur in tempore. sors itaque omnium deus. essentia uero aeternitas. Opus aeternitatis est mundus. factus quidem non aliquando: factus autem semper ab aeuo. Cum uero nunquam cesset aeuum: nunquam cessabit & mundus. Cumque sit mundus aeternitate comprehensus: nulla mundi pars interit. TRIS. Dei uero sapientia quid est: MENS: Bonum: pulchrum: beatitudo: omnis uirtus & aeuum: unde immortalitatem praestat aeuum: perseuerantiam materiae tradens. Origo enim materiae pendet ex aeuo: quemadmodum ex deo aeuum. Generatio quidem ac tempus naturae geminae: & in coelo sunt & in terra. in coelo sane immutabilia sunt. Haec duo atque immortalia in terra mutabilia corrupti omnique obnoxia. Aeternitatis anima deus est: anima mundi aeternitas: terrae anima: coelum: Deus in mente: mens in anima: anima autem in materia. Omnia uero ista per aeuum: totum hoc corpus: in quo corpora omnia anima mente: deoque plena: intima mundi replet: complectitur extima: uitam omnibus haec sugerit. extrinsecus quidem: ingenti huic perfectoque animali mundi: intrinsecus autem caeteris quae insunt mundo uiuentibus Supraque in coelo: quod idem est: omnia sistens infra uero in terra: generationem agitans. Mundum profecto continet aeuum. siue per necessitatem: seu prouidentia: uel natura. Et siquid aliud quis cogitat: uel etiam cogitabit unquam: id omne deus agit. Actio dei potestas insuperabilis: cum qua nec humanam: nec diuinam ullam comparare quis [f verso] audeat. Caue igitur o Mercuri: ne quid infernorum: ne quid etiam supernorum dei simile censeas. nam a uirtute penitus aberrares. Nihil quippe simile est. quod dissimile solumque & unum est. Neque cuipiam putes eandem quae deo uim adesse. Quid enim post illum tale: & ad immortalitatem: & ad qualitatis transmutationem: quid autem praeter hoc aliud deus efficiet: neque enim ociosus est deus: nam ociosa forent omnia. Cuncta siquidem plena sunt deo: ocium uero in nullis mundi partibus reperitur. nomen profecto uanum est ocium: tum secundum id quod agit: tum etiam secundum id quod agitur. uniuersa fieri necesse est: ac semper fieri secundum loci cuiusque naturam. Agens non uni praesens est tantum: sed omnibus nec unum dumtaxat uerum uniuersa producit. Nam efficax existens in se ipsa potestas: in iis quae facta sunt minime sufficiens est. Sub ipsa enim sunt opera ab illo progenita. Age: contemplare: pro me subiectum tuo conspectui mundum atque eius diligenter circunspice formam. inuiolabile corpus: quo nihil antiquus per omne quidem adultum ac uirens. Inspice praeterea mundos septem suppositos: ornatu mirifico fabricatos: ordine sempiterno: cursu suo differenter complentes aeuum plena lumine singula: ignis uero in illis nullo modo. Amicitia enim contrariorum. dissimiliumque commixtio. lumen instituit illustratum ab actu dei: bonorum omnium genitoris: totius ordinis principis: septemque mundorum ducis aeterni: lunam uero caeteris praecurrentem: naturae organum: inferiorem materiam transmutantem. Terram in mundi medio sitam: pulchri mundi subselium nutrimentum terrenorum omnium: eandemque nutricem. Meditare numerum mortalium immortaliumque uiuentium medium uero quasi confinium utrorumque mortalium uidelicet atque immortalium: lunam ipsam circumeuntem: Anima rursus omnium plena: propriis ab ea motibus agitata: par [f ii recto] tim quidem circa coelum: partim uera circa terram: nec ea quae dextra sunt ad sinistra: neque leua ad dextra. Item nec supera ad infera: nec infera iterum ad superna. Quod autem haec omnia genita sint o dulcissime mi Mercuri: nequaquam nunc opus est. ut me differente perdiscas. Nam corpora sunt habentque animam: & mouentur. Haec autem in unum congredi absque congregantis uirtute impossibile est. Oportet igitur aliquem esse talem ac penitus unum. Nam cum multi: uariique sint motus: & dissimilia corpora: unus autem ordo uelocitatis in omnibus: impossibile est duos aut plures esse factores: neque enim ordo unus probaretur in multis. Praeterea qui inter illos imbecillior esset: pro tentiori nimirum inuideret: ex quo seditio quaedam exoriretur. Itaque si unus eorum auctor mutabilium animalium extitisset: cuperet quoque immortalia gignere quemadmodum genitor immortalium affectaret mortalia. Quinetiam una existente anima: unaque materia ad quam illorum potissimum fabricatio pertinet Quod si ad utrumque: ad quam prouincia maior: sic autem cogita. omne corpus uiuens seu mortale siue immortale ex materia constat & anima. omnia sane uiuentia corpora animata sunt: non uiuentia uero nuda pene in omnia. Anima quoque similiter secundum seipsam suo propinqua parenti: uitae causa est. uitae autem causa est quilibet immortalium. Quonam igitur modo: mortalia uiuentia differunt a mortalibus: itemque ab immortalibus immortalia. esse itaque horum omnium auctoris prae caeteris est praecipuum. Nam anima una: uita una: una quoque materia. Quisnam iste quis alter praeter unicum deum: Num alteri cupiam quam soli deo conuenit procreare uiuentia: Vnus itaque deus mundum unum est confessus. & solem unum. unicam lunam. unam quoque diuinitatem. Ipsum uero deum quot credimus esse: Vnus igitur singula facit in multis. Num censes arduum quiddam & laboriosum deo [xabt.tif = f ii verso] uitam: animam: immortalitatem: mutationemque efficere: Tu enim tot tantaque potes: uides: audis: odras: gustas: tangis: loqueris: graderis: spiras: intelligis. Neque alter est in te: qui uidet: quiue audit alter. Nec loquitur unus: graditur alius: hic oderat: ille gustat: hic spirat: intelligit ille. At unus haec omnia praestat: neque etiam possibile est illa sine dei materia fieri. Vt enim qui cessat ab iis: non est amplius animal: sic qui ab illorum constructione cessaret: minime deus esset. id autem suspicari nepharium. Quod si concessum. nihil in rerum natura consistere. cui non insit naturalis quidam agendi uigor: simulque certi operis ex[e]cutio: quanto magis asseuerandum est deo non deest potestatem omnium & effectum: Nam quicquid ociosum: imperfectum: imperfectum dicere deum nephas. facit igitur omnia deus. Nunc mihi id paulum temporis o Mercuri totus adesto: ipsum te mihi dedito: opus dei confestim intelliges. Hoc opus adesse necessarium erat: ut essent ea quae fiunt: quaeue fiebant: & quae fient in posterum. Id autem o suauissime mi Mercuri uita est: id uero pulchrum. id autem bonum: id denique deus. Sin autem petieris: ut haec tibi per exempla operum ante oculos ponam: aduerte quid tibi accidat generare uolenti. non tamen illius hoc simile. ille siquidem non diffunditur uoluptate: non habet operis adiutorem. Suapte natura efficax: ui propria operans uersatur: in opere semper existens ipse: quodcumque fecerit unquam. Si quodam influxum suum ille subtraxerit: deficiente uita: in mortem corruent uniuersa. Cum uero uiuant omnia: una que sit uita cunctorum: unus est deus. Rursus si omnia uiuentia sunt: & quae in coelo uidentur: & quae iacent in terra: una autem uita cunctorum manat ex deo atque ipsa & ipse est deus. ab uno fiunt omnia conditore. Vita uero est unio mentis & animae: mors autem non pernicies concretorum: sed unionis plurium dissolu [f iii recto] tio. Imago ergo dei aeuum: aeui mundus: mundi sol: solis autem homo. At uero mutationem quandam populi mortem esse arbitrantur: ob eam causam: quia moles resoluitur corporis. uita se reuocat in occultum. Equidem o dilecte Mercuri. mundum quidem mutari hac te doceo ratione: quia quaedam illius pericule in occultum iugiter habeunt: nunquam tamen interire illum existimato. Hae profecto mundi sunt passiones: reuolutio scilicet atque occultatio Reuolutio quidem conuersio: occultatio autem renouatio est. Omniformis praeterea mundus formas haud sane aduentitias: peregrinasque suscipit. uerum ipse eas in seipso coagitat: etiam omniformis mundi similis erit: at si unitam formam habuerit. In hoc erit mundo deterior. Quid itaque dicemus ad haec: ne obsecro in ambiguo resistamus. Quod enim in diuinis ambiguum nondum cognitum: unam igitur habet ideam. huius autem idea propria cum apectum fugiat oculorum: incorporea est. formasque per corpora singula exprimit. Neque ulla te prorsus admiratio teneat: qua sit quaedam incorporalis idea. est enim qualis idea sermonis & in scriptionibus apices. uidentur enim per multum excedere: planae tamen ex natura: leuesque sunt. Meditare autem quod nunc dicetur audientius: quodque uerius etiam asseretur: quemadmodum homo nequit sine uita uiuere: ita nec deus uiuere potest: nisi bona producat. Haec enim dei uita: hic eius: actus agitare singula: uitamque omnibus inspirare. Quaedam uero eorum quae supra diximus: certam quandam requirunt intelligentiam. Considera in hoc exemplo: quid potissimum significare uelim. Omnia sunt in deo: non tanquam in loco posita. Locus enim corpus est immobile: atque ea quae posita sunt: motu carent. Locatur quippe aliter in corpore: aliter in phantasia. Cogita singula continentem: cogita nihil esse quam incorporalis natura capacius: nihil uelocius: nihil [f iii verso] ualidius: ipsumque omnium capacissimum: uelocissimum: potentissimum. Sic iterum a teipso incipiens meditare: atque animae tuae praecipito: quae citius quam precipies euolabit. Iubeto inquam: ut transeat in occeanum: illa prius quam iusseris ibi erit: inde ubi nunc est nequaquam discedens. Iubeto iterum ut in coelum uolet: nullis penis egebit: nihil eius obstabit cursui: non solum incendium: non aetheris amplitudo: non uertigo coelorum: non siderum reliquorum corpora quin penetrans omnia: ad supernum corpus usque transcendat. Quinetiam si uolueris globos omnes transire coelorum: quodque superius est inuestigare: id quoque tibi licebit. Aduerte quanta sit animae tuae potestas: quanta celeritas. Tu ne potes ista: Deus non possit. Hoc igitur pacto contemplare deum: ut in se ipso intelligentias omnes habentem habentemque seipsum ceu mundum penitus uniuersum. nisi te deo equaueris: deum nunquam intelliges: nam simile semper a simili suo cognoscitur. Extende teipsum in magnitudine sine termino. Emerge ex corpore. totum supergredere tempus. aeternitas esto. Sic deum denique noueris impossibile nihil in teipso supponens. Teipsum immoralem puta: comprehendere cuncta potentem: scientiam omnem atque omnem pariter artem. Omni sublimitate sublimior esto: omni fundo profundior: sensusque factorum tuorum singulos in te colligito: ignis aquae arridi. humidi. Adesto simul mundi partibus omnibus: coelo: terraeque: marique. per omnem aetatem: extra corpusculi tui uentrem habitato: per mortem nihil interire putato. Cuncta haec simul comprehendito: loca: tempora: moles: qualitates: & quantitates: sic deum intelligere poteris. Contra si animam tuam in corpus demerseris. ipsamque abieceris: iisque te uerbis in cenum prostraueris. neque scio quicquam: neque scire etiam ualeo. uastum horreo maris fundum: in coelum uolare nequeo. non noui quid nunc sim: non noui quid sim futu [f iiii recto] rus in posterum. Quid tibi cum deo: neque enim potes: cum sis malus corporisque fetidi seruus: ipsum pulchrum: bonumque percipere. Extrema uero prauitas non recognoscere deum. At uero considere: atque sperare se bonum aliquando reperire posse: uia quaedam diuina est: ad bonum recto tramite ducens: facilisque & peruia. passim procedenti tibi semper. occurret ambulanti: nauiganti: die: nocteque loquenti: pariter atque tacenti. Nihil est enim in rerum natura: quod non aliquam prae se ferat diuinitatis imaginem. TRISMEGIS. Nonne in uisibilis deus: MENS. Religiosus loquere. Trismegiste. nam quis illo lucidior: Ille quippe omnia ob eam causam fabricauit: ut eum per singula cerneres. Haec dei bonitas: haec eius uirtus est. Illum fulgere per omnia: nihil est uel in corporeis etiam inuisibile: mens ipsa intellectione uidetur. Deus in operatione conspicitur. Haec hactenus enodata tibi sint Trismegiste: caetera omnia ipse per te iam perscrutaberis: neque falsa ueritatis imagine decipieris.

[XII.] Mercurii ad Tatium de communi.

m Ens quidem o Tati ex ipsa dei essentia: si qua tamen est eius essentia: nascitur. Haec qualiscunque sit: sola seipsum sincera comprehendit. Mens igitur ab essentia dei nequaquam diuisa: sed illi potius eo modo connexa: quo solis corpori lumen. Haec mens deus est in hominibus: atque iccirco nonnulli ex hominum numero: dii sunt: eorumque humanitas est diuinitati quam proxima. Etenim bonus demon deos quidem praedicat immortales homines autem mortales deos. In animalibus autem irrationabilibus mens illa natura est. Nam ubicunque anima: ibi quoque mens: quemadmodum ubicunque uita: ibi etiam anima in uiuentibus: absque rationis discursu. Anima est uita uacua mentis: mens quippe adiutrix est hominum animarum: eas in bonum [f iiii verso] proprium reuocans. In animalibus ratione carentibus cum natura cuiusque operando congreditur. in animis hominum resistit interdum: atque repugnat. Anima siquidem infusa corpori: a uoluptate atque dolore continuo deprauatur. ex corporis enim commixtione uoluptas & dolor: ceu riuuli quidam scaturiunt: in quos madens anima suffocatur. Quibuscunque igitur animis mens praesidet: suo illa fulgore illustrat: earum moribus malisque resistens: quemadmodum uero medicus eruditus aegrotantis corpus doloribus afficit. urendo illud: atque secando recuperandae ualitudinis gratia. eodem modo mens uoluptuosam affligit animam ut radices uoluptatis euellat. ab hac enim omnis animae morbus: morbus animae grauissimus: impietas est. opinio autem non ad bonum prorsus ullum: sed ad malum potius allicit. At uero mens illa repugnans: sic animae bonum procurat. ut sanitatem corporis: medicus quotcunque hominum animae mentem nequaquam sortitae sunt gubernatricem eandem: quae & brutorum animae patiuntur. Dimittit eas mens cupiditatum imperio ad quarum explectionem ardenti quodam impetu perferuntur: rituque ferarum immoderate & irascuntur: & cupiunt. Quodque deterius est: nec finem imponunt libidini ullum: nec malorum inueniunt passionumque terminum. Hisce uelut littorem: ut uindicem deus legem proposuit. TATIVS. Hic o pater disputatio illa de fato: quam in superioribus imperfectam reliquimus reuiuiscit. Nam si decretum sit quosdam adulteros: quosdam fore sacrilegos: cur aliquis inde mulctatur: quando quidem compulsus fati necessitate deliquerit. TRISME. Omnis sunt fati opera fili. absque illo nihil est corporalium: non bonum: sine illo quicquam possunt: non malum fieri sine illo. Decretum est eum quid turpe quid commiserit pati: ille ob id committit: ut patiatur inde quodcunque patitur quando commiserit. Caeterum de fati ac de [g recto] lictorum suppliciis: in aliis diximus. Praesens uero nobis est: sermo de mente. Quid mens ualeat: quam disserens in hominibus ac brutis sit eius instinctus atque iterum quo modo in brutis quidem non est mens ipsa beneficia: in hominibus autem libidinis impetum cohibet: iracundiae restinguit ardorem. ex quo sequitur: ut inter homines: irrationales quidam: nonnulli rationales existant. Cuncti uero homines fato: generationi: transmutationi subiiciuntur Initium quippe: finisque fati duo haec: generatio scilicet ac transmutatio. Et homines uniuersi id quidem patiuntur: quod instituit fatum Verum rationales illi: quibus diximus mentem ceu gubernatricem assistere. non eodem modo: quo caeteri patiuntur: immo ab improbitate alieni: existentesque non mali: patiuntur minime malum. TATIVS. Quomodo rursus haec ais o pater. TRISME. Adulter nonne malus. Homicida nonne malus. Homo non adulter patitur. sed quemadmodum adulter. Non homicida: sed quemadmodum homicida. Qualitatem transmutationis effugere impossibile est: sicut & generationis effectum. Prauitatem uero mentem habenti uitare licet. Quamobrem ego mi fili bonum semper daemonem audiui dictantem: qui si litteris quaeque monumenta mandasset: mira quaedam in dies humano generi emolumenta conferret. Solus ille mi fili tanquam ipse pro me genitus deus: uniuersa conspiciens: diuina in nos effudit oracula. Hunc equidem audiui sic aliquando praedicantem: unum omnia sunt. praesertim intelligibilia corpora uiuimus potentia: actu: aeternitate. Mens huius bona: quemadmodum & eius anima bona: cum id ita se habeat: nihil est intelligibilium ab intelligibili distans Potest praeterea mens princeps omnium atque anima dei: quaecunque uult efficere. haec ille. Tu igitur ista considera: & ad hunc quem inferam sermonem de fato: mente arrectisque auribus adsta. Si diligen [g verso] ter litigiosas captiunculas euitaueris: inuenies absque dubio: quod mens anima dei dominatur omnibus: tum etiam legi: ac caeteris uniuersis neque aliquid illorum: quae ad fatum spectant: impossibile menti Ideoque humanus animus fato superiori non tam quae fato subiecta sunt. negligit. atque ista sunt oracula boni daemonis optima. TATIVS. Vere diuine: atque etiam commode tractasti haec o pater. At illud insuper mihi declares obsecro. Mentem in brutis operari naturae modo dixisti: cum illorum affectibus cooperantem. Affectus autem irrationalium: ut arbitror: passiones sunt: mens ergo passio quaedam est. Sic enim passionibus conformatur. TRISMEGIS. Euge fili bone: quam generose rogas: aequum est: ut tibi respondeam. Omnia quae insunt in corporibus incorporea: patibilia sunt: immo passiones proprie sunt. Omnis motus corporeus: incorporea quoque mouentur a mente. Motus autem passio. Vtraque ergo. tum quod mouetur. tum etiam quod mouet. patiuntur. Hoc quidem dominans illud uero subiectum. Cum uero separatur a corpore: a passionibus liberatur. immo nihil usquam impatibile fili. cuncta enim patibilia. Sed passio & patibile in hoc maxime differunt. quod unum agit. alterum patitur. Corpora uero secundum se ipsa etiam agunt. aut enim immobilia sunt aut mouentur. Vtrum uero sit horum: passio est. Incorporalia autem operantur semper: proptereaque patibilia sunt. Neque te appellationes moueant. Operatio enim ac passio idem. uocabulo tamen magis honorando uti. nil obest. TATIVS. Perspicuam de iis rationem reddidisti o pater. TRIS. Illud praeterea considera o fili: quod duo haec soli ex omnibus animalibus hominis deus ipse largitus est sermonem scilicet atque mentem. Quae quidem eiusdem ac immortalitas premii esse censentur. Iis quisquis ad id quod decet: utitur: nihil ab immortalibus discrepat. Quinetiam corporis solutus compedibus: ab utriusque du [g ii recto] cetur in chorum beatorum simul atque deorum. TATI. Caetera praeter hominem animantia: nonne sermone utuntur. TRIS. Non fili: sed uoce. permultum interest uocem inter atque sermonem sermo cunctis communis hominibus: uox autem propria cuiusque hominis: propria etiam cuiusque generis animantium. TATIVS. O pater diuersa genera hominum diuersis utuntur sermonibus: TRISME. Diuersis o fili unus etiam sermo: qui per interpretationem huc atque illuc translatus: unum denique uerbum existere reperitur. Verbum idem apud aegyptios: persasque & graecos: sed uideris mi fili uerbi uirtutem: & amplitudinem ignorare. Beatus deus daemon bonus: animam esse in corpore: mentem in anima: in mente uerbum pronunciauit: deum autem horum patrem asseruit. Verbum itaque: imago ac mens dei est. est corpus quidem ideae: idea uero anima est: purissimaque materiae portio aer: aeris anima animae mens mentis denique deus. Deus uero circa omnia: simul atque per omnia mens circa animam: anima circa aerem: aer circa materiam. Necessitas autem: prouidentiaque: & natura organa mundi sunt: ordinisque materiae. Etenim intelligibilium unumquodque essentia: essentia uero illorum: ipsum idem. At eorum quae mundo insunt corporum: unumquodque est multitudo. Corpora composita ipsum idem habentia: atque inuicem mutuo transeuntia: immortalitatem ipsius eiusdem perpetuo seruant. In caeteris corporibus: quae composita sunt: corporis cuiusque numerus est. absque numero constitutionem uel compositionem uel dissolutionem fieri: impossibile est. unitates quippe gignunt atque augent numerum: rursusque solute: in se numerum retrahunt. Materia quidem una: totusque hic mundus: magnus est deus: imago maioris: unitus illi: patris ordinem uoluntatemque seruans: uitae totius integra plenitudo neque est in eo quicquam per omnem aeternitatem: rectitutionemque paternam seu ad totum siue [g ii verso] ad partem spectans: quod non uita fruatur: neque est uitae expers in mundo quicquam: nec fuit ante: nec erit. Viuentem enim uoluit pater eius: quamdiu est: esse mundum. unde deum hunc esse necesse est Quomodo possunt o fili in deo: in totius imagine: in plenitudine uitae esse quaedam uita carentia. Priuatio uitae corruptio est: corruptio uero pernities. Quonam igitur pacto pars ulla eius quod incorruptibile est corrumpi: uel dei quicquam destrui potest: TATIVS. Nonne o pater animalia quae in mundo sunt: mundi partes intereunt. TRISME. Rectius loquere fili. Erras enim in nomine: non moritur in mundo quicquam: sed composita corpora dissoluuntur. Dissolutio mors non est: sed mixtionis resolutio quaedam. Soluitur autem unio: non ut ea quae sunt intereant: sed ut uetera iuuenescant. TATIVS. Cum fit quaedam operatio uitae: nonne motio quaedam haec est: atque iccirco quid in mundo immobile: TRISMEGISTVS. Nihil o fili. TATIVS. Nunquid immobilis tibi terra uidetur. TRISME. Minime: sed multis motibus agitata. sola tamen haec quodammodo stabilis. An non ridiculum esset ipsam nutricem omnium concipientem: parturientemque singula motu carere: impossibile enim aliquid absque motu parere nec minus ridiculum: quantum id corpus sterile nuncupare. Nihil enim aliud ipsius immobilis appellatio: quam sterile quiddam significat. Totum hoc o fili generatim considera: quod est in mundo: aut crescendo: aut decrescendo mouetur: Quod uero mouetur: id praeterea uiuit. singula tamen uiuentia: haud eadem esse necesse est Simul quippe mundus uniuersus existens: totus quidem immobilis. partes autem eius agitabiles undique: nihil tamen corruptioni subiectum: sed appellationes quaedam falsae homines turbant. Neque enim generatio uitae creatio est: sed latentis explicatio uitae. neque mutatio mors: sed occultatio potius. Cum haec igitur ita [g iii recto] se habeant: immortalia cuncta. Materia quidem uitae spiritus est. mens animae. Ex mente uiuens omne profluit. Omne igitur uiuens per mentem: permanet immortale: Maximo uero omnium immortalis est homo: qui deum capit: qui diuinae conformatur essentiae huic enim soli ex omni uiuentium genere: deus ipse congreditur. nocte quidem per somnia: die crebrius per portenta: per que omnia sibi futura praenunciat. per aues: per intestina: per spiritum: perque sibyllam: propter quam uere dicitur homo scire quae sunt: quae fuerunt: quae mox uentura trahantur. Illud autem in primis animaduertas fili mi uelim: quod unum quodque genus uiuentium reliquiorum: propriam mundi prouinciam habitat. humida quidem aquam. terrestria terram. aerem uolatilia: homo autem his omnibus utitur: terra: aqua. aereque: & igni. Coelum suscipit: sensuque illud attingit. deus uero circa omnia simul atque per omnia. Actus enim est omnium: atque potestas. nam arduum quiddam est o fili. deum percipere. Hunc quotiens intueri uolueris: aduerte mundi ordinem: atque ordinis eius ornatum. Aduerte necessitatem eorum: quae sensu percipiuntur. Prouidentiamque cunctorum: quae facta sint ante: & quae quotidie fiunt. Aduertae plenam uitae materiam: talem ac tantum deum cum omnibus bonis: & pulchris diis daemonibus: atque hominibus incedentem. TATIVS. At istae o pater operationes quaedam sunt. TRISME. Ah fili unde haec: nisi ab ipso deo proficiscuntur: num ignorans quod quemadmodum mundi partes sunt coelum: aqua: terra & aer: eodem modo dei membra: uita: immortalitas: necessitas: prouidentia: natura: anima: mens: Horumque omnium perstipatio: ipsum bonum: neque fit aliquid usquam: nec est factum: ubi deus ipse non adsit. TATIVS. In materia ergo pater. TRISME. Materia fili mi seorsum est adeo. ut locus ille proprius assignetur. Quid aliud illum existi [g iii verso] mas: quam rudem: indigestamque congeriem hanc existere posse: ne credas nisi formetur: Quod si formatur: ab aliquo certe formatur. Operationes enim formandi: partes dei esse diximus. A quo ergo uita donantur animantia singula: A quo fiunt immortalia: quae immortalitatis munere perfruuntur: A quo mutanturi quae mutabilia sunt: siue materiam: seu corpus nuncupaueris: de: actus esse memento. Actumque materiae: materiae rationem: actum corporeum corporum rationem. actum essentiae: essentiae rationem idque omne: neque quicquam est in omni: quod non sit ipse deus. Itaque nec magnitudo: neque locus: neque qualitas: nec figura: neque etiam tempus circa deum. Omne enim est. Omne autem circa omnia: atque per omnia. Hoc uerbum o fili cole atque adora. Cultus autem dei unus est: non esse malum.

[XIII.] Mercurii ad tatium Filium suum de generatione & impositione silentii. Tatiu.

i N communibus pater sermonibus per aenigmata quaedam ac sine declaratione ullius adiunctionis: de deitate tractasti. asserens ante regenerationem saluum fieri neminem Equidem dum ascendebas in montem: supplex tibi tunc astiti obsecrans. ut mihi regenerationis rationem aliquando reserares: id enim solum restabat tunc mihi discendum. Tunc demum spopondistite reuelaturum. cum a mundo forem alienatus. Ecce iam paratus sum pater: a mente mea mundi deceptiones excussi. Tu ergo serua promissa. Regenerationis modum uel palam: uel clanculum: ut Iubet ediscere. Ignoro o Trismegiste: qua ex materia quoque semine natus fuerit homo. TRIS. O fili contemplatiua in silentio sapientia: semen eius uerum bonum. TA. Quonam ferente pater: hoc enim ignoro. TRI. Voluntate dei mi fili. TaTI. Et quanti est qui non est genitus expers enim intelligibilis essentiae. quod [g iiii recto] si aliter se habeat: qui gignitur: deus erit dei filius. TRISME. Omne in omni: constans ex omnibus potestatibus. TATIVS. aenigmata fingis o pater: neque patris more cum filio loqueris. TRISMEGI. Hoc genus o fili non eruditur. uerbum quotiens uult: sub insinuatione quadam in dei memoriam reducitur. TATIVS. Impossibilia infers: ac niimium uiolenta. qua propter his cupio contradicere. TRISME. Admodum discrepas a paterno genere Tati. TATI. Ne inuideas mihi pater: legitimus enim sum filius. Age praecor: regenerationis modum me doce. TRISME. Quid dicam fili quod dicam: praeter hoc non habeo quicquam quod uerum cerno spectaculum: ex dei benignitate mihi iam oblatum: unde in corpus sum immortale translatus sumque non ille qui prius fueram: ac mens nuper effectus hoc misterium non docetur. Vide hoc elemento formato per quod uidere licet: per quod neglecta est a me prima composita species. non quod sim coloratus tactumque ac terminum habeam. ab iis enim impresentiarum alienus sum. TATI. In furorem me insanumque mentis [u]estrum o pater nimium concitasti: impresentiarum me ipsum haud uideo. TRI. Vtinam fili carissime tu quoque te ipsum non dormiens transcurrisses: instar eorum. quo somno insomniis occupantur. Dic age: quis est regenerationis auctor. TRISME. Dei filius homo: unius uoluntate dei. TATIVS. Nunc mutum o pater ac stupidum reddidisti: ipse quoque a pristino statu mentis alienatus: eandem aspitio imarum rerum caractere magnitudinem: in eoque mendatium. Mortalis enim species per dies singulos transmutatur haec ad tempus utpote falsa in augmentum: detrimentumque uertitur. quod ergo uerum Trismegiste: TRI. Quod non perturbatum. non determinatum: non coloratum: non figuratum: non concisum: nudum perspicuum: a seipso comprehensi [g iiii verso] bile: intransmutabile bonum: ac penitus incorporeum. TATI. Insanio iam re uera mi pater. cunque sapientem abste sperassem me fieri: eiuscemodi congnitione: sensus obtuli sint. TRISME. Sic accidit fili: nam sursum latum ut ignis: & deorsum latum ut terra. & humidum uelut aqua: necnon spirans ut aer: quomodo ipsum sensu precipies: non durum: non molle: non densum non penetrabile: solum potentia: atque actu considerandum. qui uero potest: oret: ut generationem quae in deo est: intelligat. TATI. Impotens ego sum pater. TRISME. Absit hoc o fili. recurre in te ipsum: & consequeris. uelis: ac fie. Purga sensus corporis. solue te ab irrationalibus materiae ipsius ultoribus. TATIVS. Num ultores intra me sunt: TRISME. Non pauci o fili sed orribiles ac multi. TATIVS. ignoro pater. TRISME. En fili: haec una est ultrix. ignorantia: secunda tristitia: tertia inconstantia: quarta cupiditas quinta iniustitia. sexta luxuries: deceptio septima: octaua inuidia: fraus nona: decima ira: undecima temeritas: duodecima uero malitia: hae quidem sunt numero duodecim sub iis plures aliae continentur. Quae per corporis carcerem inclusum: in tristem hominem sensibus pati cogunt. Absunt autem istae ab eo: qui est dei fretus clementia. Atque ita constat regenerationis modus: ac sermo. Deinceps silet o mi fili: deumque silendo laudato: eoque pacto diuina clementia nunquam a nobis aberit. Gaude deinceps mi fili: nam potestate diuina in contemplationem esueritatis eleuatus. Descendit in nos cognitio dei: hac accedente: repulsa est ignoratio. Descendit in nos cognitio gaudii: hac praesente tristiatia penitus aufugit. in eosque se uertit: qui ad eam parati sunt capiendam. Potestatem uoco ad gaudium perducentem: constantiam cuiusuis proculdubio suauissima est. Complectamur igitur eam libentissime fili: ea enim cum primum ad erit molliciem omnem [h recto] prorsus expellit. Quartam uero nunc continentiam uoco: uim uniuersarum uictricem cupiditatum. Gradus hic o fili: iusticiae fundamentum existit. Aduerte autem quo pacto a cunctis operibus iniusticiam expulit. Iusti quidem effecti sumus: absente iniusticia fili. Sextam uoco potentiam in nos descedentem: communitionem scilicet aduersus excessum. hoc denique discedente: inuoco ueritatem. aufugit mox deceptio: ueritas adest. Vide quomodo absolutum est bonum: ueritate praesente. Liuor. enim discessit a nobis ueritatis enim innatum est bonum: cum uita simul: & lumine: nec ultra ire uindex accessit. Verum ultrices omnes repentino quodam impetu reiectae sunt Intellexisti fili regenerationis ipsius modum: denario praesente numero: intellectualis generatio composita est: quae duodenarium numerum reiicit. Idque ex ipsa generatione speculati sumus. Quicumque igitur propter benignitatem generationis: quae scundum deum est: sensum amittit corporeum. seipsum cognoscit ex diuinis compositum: factusque indecliuus: diuina potentia tota mente laetatur. TATIVS. O pater concipio non oculorum intuiu: sed actu mentis: qui per uires intimas exercetur. in coelo sum: in terra: in aqua: in aere. in animalibus sum: in aboribus: in corpore: ante corpus: atque post corpus. At id praeterea mihi dicas uelim: quomodo ultrices tenebratum: numero duodecim a decem potestatibus repelluntur. Quis modus trismegiste: TRIS. Tabernaculum istud o fili est: ex zodiaco circulo constitutum: qui ex duodenario numero constat illo. Numerique undecim sunt. unus omniformisque secundum ideas naturae: ad oominis peruagationem: atque circuitum Itaque disiugatae quodammodo sunt adinuicem ultrices illae. in agendo tamen quodammodo coniugatae. ut ecce inseparabile est ab ira temeritas. Merito ergo secundum rectam rationem eatenus inter [h verso] uallum: quatenus a potestatibus decem idest a denario numero repelluntur. Denarius o fili animae genitorem. Vita uero & lux ubi unitae sunt: ubi unitatis ipsius numeri sunt: ex spiritu nati: itaque unitas secundum rationem denarium complectitur: rursusque denarius unitatem. TATIVS. Eia pater uniuersum uideo: meque ipsum in mente conspicio. TRIS. At haec est regeneratio o fili non adesse ulterius corpori: quantitate dimenso. Ob hanc protecto rationem: regenerationis mysterium protuli ne simus calumniatores totius: aduersus multos: quos deus impie uult. TATI. Responde ad haec o pater. corpus istud ex potentia constitutum: num aliquando dissoluetur: TRIS. Caue ne id ulterius audeas. Impossibilia profers: ac penitus erras mentique oculis ista loquendo impietate: nimia profanaris. Sensibile naturae corpus ab essentiali generatione procul admodum discrepat. unum quidem dissolubile indissolubile alterum. Illud mortale hoc immortale. An uero ignoras: quod & deus: & unus filius natus es. TATI. O quam uellem o pater: anologiam illam per hymnum: quem dixisti audisse te a potestatibus dum ipse in octonario essem. TRISME. Octonarium o fili cecinit ipse pimander. Vnde te decet umbraculum soluere. purus enim ille pimander: mens diuinae potentiae: non plura mihi quam scripta sint aperuit. existimans me reliqua scrutaturum: hortatus me est ad decora officia: ex quo omnes quae in me uires sunt: concinunt. TATIVS. O pater audire haec: & intelligere uelim. TRISMEGISTVS. Quiesce fili quiesce in quam audies iam harmonicam cantilenam regenerationis: hymnum quem nunquam si facile propalarem: nisi tibi conductorum confiderem. Non docetur hoc: sed occulitur in silientio. Vide me fili bone: obserua singula diligenter. Sic enim te quoque decet orantem sub diuo: occidente sole: ad austrum oriente uero: [h ii recto] ad deum faciem uertere. TRIS. Vniuersa mundi natura hunc audiat hymnum. Audi terra: audite turbines imbium. o silue silete: cantatus sum creatorum omnium: totumque: & unum. Audite coeli: quiescite uenti: circulus immortalis dei o rationem istam exaudiat: Cano iam creatorem omnium. terrarum distributorem: coelum aequilibrantem: iubentem ex oceano aquam undique fluere dulcem ad hominum alimentum: iubentem ignem fulgere supernae adactionis hominum: atque de orum [sic]: Agamus illi omnes una uoce gratias: trananti coelos: naturamque creanti. Hic mentis est oculus: hic potentiarum benedictionem libenter excipiet. O meae uires laudate ipsum unum & omne Consonate uoluptati meae omnes animi uires. Cognitio sancta: quae tuo lumine fulget: per te lumen intelligibile cantans gaudio mentis exulto. Omnes potentiae mecum una concinite. Constantia canta mecum. Iusticia mea per me iustum canat. Communio mea totum ipsum laudet. per me canat ueritas ueritatem Bonum nostrum: bonum denique canat. O uita: o lux a nobis in nos benedictio currit. Gratias habeo tibi pater: actus omnium potestatum. Gratias ago tibi deus omnium potestas actuum. Verbum tuum per me te laudet. per me mundus uerborum recipit sacrificium hoc. meae uires clamant: totum cantant: uoluntatem tuam perficiunt. Tua uoluntas abs te in totum: sacrificium uerborum ab omnibus excipe. O uita totum quod est in me: salua. O lux totum illumina: spiritus deus. Verbum tuum me regit spiritifer opifex. Tu solus es deus. Homo tuus haec clamat. per ignem: perque aerem: per aquam: perque terram: per spiritum: perque creata: Ab aeternitate benedictionem inueni: qua desiderio in uoluntate tua quiescam. TATIVS. Noui pater hunc hymnum abs te ex uoluntatis affectu cantatum: unde mundum attigi meum. TRIS. Intelligibilem dic mundum fili. TAT. Intelligibilem dico pater. Ex tua siquidem cantilena: illustrata mihi [h ii verso] mens est: quo fit: ut ipse quoque ardeam amore canendi. TRIS. O fili mi tati: ne sine propositio laudes cantato diuinas. TA. Ex mente cantabo mi pater. TRISME. Quae speculor infundo tibi generationis praegenitor tati. TA. Deo uerborum offero sacrificia. o deus: tu pater tu dominus: tuque mens: accipe sacrificia uerborum: quae requiris a me: te uolente perficiuntur omnia. TRISME. Offerto fili hostiam patri deo gratam: orationique tue intentus esto. TA. Gratias habeo tibi pater: quod ista mihi predicare uolueris. TRISME: Gaudeo fili: quod te bona quamplurima ex ueritate. quae sane sunt immortalia opera: id a me discens silentium uirtutis annuncia nulli communicans regenerationis mysterium: ne tanquam calumniatores quidam reputemur. Etenim uterque nostrum ad sufficientiam meditatus est. ego quidem discens: tu uero prediscens: ex quo teipsum: patremque nouisti.

[XIV.] Mercurii ad Aesculapium Epylogus

q Voniam filius meus tatius: te absente: naturam omnium discere uoluit. cunctari uero me noluit. ipse utpote iunior ac nuper accedens: ad cuiusque cognitionem: coactus sum plurima dicere: ut facilis illi foret atque expeditus intuitus: operaeprecium esse censui: ut ex multis eligens potiora summatim nunc tibi disputationem praecedentem repetam. Licet enim tecum: utpote rerum naturae perito: per mysteria quaedam percurrere. Quae sensu percipiuntur: facta sunt omnia: fiuntque quotidie. genita non a seipsis: sed ab altero fiunt. Multa sunt genita. sensu patentia singula: differentiaque: nec omnino similia. quaecunque gignuntur: procedunt ab altero. Est ergo quis factor istorum: atque is ingenitus: ut genitis antiquior sit. Genita enim diximus ab alio fluere. Nihil autem praeter ingenitum: genitis esse potest antiquius. Factor quip [h iii recto] pe potentior est & unicus: solusque re uera sapiens uniuersa: cum nihil omnino praecedat. Dominatur quoque multitudini: magnitudini actioni continuitati: genitorumque omnium differentiae. Praeterea genita uisibilia sunt: inuisibilis ille. ob id uero facit: ut uisibile fiat. semper igitur facit. Dignum est intelligere: intelligendo mirari admirando se beatum uocare: patrem legitimum recognoscentem. Quid enim a dulcius parente legitimo: Quis iste: Quomodo eum reperiemus: An illi appellationem dei soli decens est attribuere: uel factoris: uel patris: An tria pariter cognomenta: deum ergo cognominato. propter potentiam. factorem: propter actum patrem denique: propter bonum. Est enim potestas a genitis admodum differens: actus autem in productione cunctorum. Quamobrem sermonis uarietate: uanitateque dimissa. duo haec in primis meditari oportet. genitorem scilicet ac genitum horum nihil est medium. nec quicquam praeter hoc aliud. Cum ergo omnia intelligere uolueris: horum recordare duorum: eaque esse uniuersa memento. nihilque tibi erit ambiguum. hec supernorum: nec infernorum. seu diuinorum siue mutabilium: aut patentium: aut eorum quae in tenebris delitescunt. Duo nempe cuncta sunt: genitor ac genitum. nec secerni alterum ab altero potest. neque enim factorem absque facto esse possibile est. utrumque illorum idipsum existit: Itaque neutrum disiungi licet ab altero. quemadmodum neutrorum a seipso diuidi. Si enim ipsum faciens: nihil praeter ipsum quod facit est aliud: simplex enim est: ut semper est: ita semper est agens: idemque sibiipsi: & in existendo pariter: & in agendo. Nihil autem quod genitum: a seipso genitum est. non ergo seorsum factum a faciente: qui horum unum substrahit: perdit & alterum: Vnus quippe natura propria naturam semper alteram respicit. Si itaque duo concessa sunt: efficiens & effectum. unita quidem sunt inuicem. sic tamen unum praecedat [h iii verso] alterum uero sequatur. praecedens sane deus efficiens: sequens uero id quod est effectum. Quicquid id denique sit: neque diffidat quispiam iis quae diximus uarietate rerum perterritus: quasi tam diuersorum constructio: uel ardua sit: uel indigna: maiestate diuina. Vnica enim deo gloria: omnium constitutio: atque idest. uelut corpus dei effector. Ab ipso profecto factore nihil malum. nihilque turpe. He siquidem passiones sunt. creata sequentes opera. quemadmodum aes rubigo. animata corpora: limus. At neque faber ferrarius induxit rubiginem: neque animati corporis genitor: cenum ac sordes. eodemque modo: nec deus etiam malum. Generationis autem perseueratio. Malum surrepere cogit eaque de causa mutationem deus rebus instituit: & ceu quandam generationis ipsius purgationem. Preterea eidem pictori figurare licet coelum: terram. mare: deos: homines: bruta: arbores: ac uita carentia. Deo uero uni: talium deerit agendorum facultas: O dementem: o caecum & totius diuinae cognitionis inexpertem. Nihil est magis o aesculapi ridiculum: quam quod huic accidit. Nam dum se deum uenerari fatetur: ex eo quod creandi negocio curaque liberet: deum ipsum ignorat. quodque deterius est mortalium illi passiones ascribit: inuidiam: superbiam: ignorantiam: imbecillitatem. Nisi enim faciat omnia: aut superbus est: aut potius imbecillis: quorum utrumque nepharium Deus enim unicam propriamque naturam habet idque ipsum bonum est. Bonus autem: nec superbus est: nec impotens. Ipsum uero bonum. deus est. Bonum quippe ipsa uis omnium agendorum. Quodcunque genitum a deo genitum: idest a bono & ab eo: quod omnia potest. Vide quomodo ille quidem facit: quomodo etiam illa fiunt. quod si comprehendere uelis. licet magnam rationem perpulchram. atque simillimam intueri. Aspice precor agrigultorem [sic]. semina in terrae gremium diffundentem. hic triticum: [h iiii recto] ordeum alibi: alibiiuero reliqui generis semina. Aspice eundem uites malosque: & ficus repastinantem: atque amputantem: eodemque modo deus ipse in coelum quidem serit immortalitatem: in terra uero mutationem: sin totum denique mundum uitam: atque motum Haec autem haud multa sunt: sed pauca. certoque numero determinata. Cuncta enim quattuor sunt ac deus & generatio: quibus omnia compraehenduntur.

FINIS EST OPERIS ELEGANTISSIMI
MERCVRII TRISMEGISTI
Mercurii Trismegisti per Marsilium Ticinum [sic] Florentinum e graeco in latinum Traducti Finis.

Venetiis per Damianum de Mediolano.
M.CCCCLXXXXIII.die.x.Maii.

(1493)

YaHoWah!



Comments

Popular posts from this blog

Conversations with Andrew Da Passano: "Awareness"

The Aquarian Doxology

King of the Samādis